Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 234
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquorum terrae motuum rationes praetereo, iam enim agitur tantùm de diurno, quo ad solem reuoluitur, &naturalem diem (quem nycthemeron vocamus) efficit. Atque natura sanè conuenientem admodùm motum formae telluris concessisse videatur, quae (cùm globosa sit) super polos suos à natura sibi tributos conuertitur faciliùs multò &conuenientiùs, quam totus volueretur mundus, cuius finis ignoratur, scirique nequit; &quàm primi mobilis fingeretur orbis, quem veteres non admittebant, quem Aristoteles etiam non vltra fixarum sphaeram vllum excogitauit, aut admisit; quem sacrae denique scripturae non agnoscunt, vt neque totius firmamenti vertiginem. CAP. IIII. Terram circulariter moueri. Am verò cùm caelum totum, &vastam mundi amplitudinem, in gyrum rotari, absurdiùs quàm dici potest vulgares philosophi imaginentur: relinquitur vt terra diurnam immutationem perficiat. Nullo enim tertio modo saluari apparentes conuersiones possunt. Dies igitur hic, qui dicitur naturalis, est meridiani alicuius telluris à sole ad solem reuolutio. Reuoluitur verò integro cursu, à stella aliqua fixa ad illam rursus stellam. Quae naturâ mouentur corpora motu circulari, aequali, &constanti, illa in suis partibus varijs instruuntur terminis: Terra verò non Chaos est, nec moles indigesta; sed astreâ suâ virtute, terminos habet motui circulari inseruientes, polos non mathematicos, aequatorem non imaginatione conceptum, meridianos etiam ¶llelos; quos omnes permanentes, certos, naturales in terra inuenimus: quos tota philosophia magnetica plurimis experimentis ostendit. Poli namque in terra sunt certis inhaerentes terminis, in illisque verticitas vtrinque à plano aequatoris telluris assurgit, viribus validioribus &totius conspiratione praepotentibus, cum quibus diurna reuolutio consentit. At corporum nullis conuersionibus, nullis planetarum motionibus, sensibiles &naturales poli in firmamento, aut primo aliquo mobili agnoscuntur, conspiciuntur, aut ratione aliquâ confirmantur, sed incertâ imaginatione concipiuntur. Quare nos manifestam causam secuti, sensibilem &spectatam terram in proprijs polis nobis per multas magneticas demonstrationes apparentibus moueri, cognoscimus. Neque enim solùm constantiae, &certae &permanentis positionis ratione, terra polis &verticitate imbuitur: poterat enim in mundi partes alias dirigi, in Eurum aut Occidentem, aut aliam quamuis regionem. Conditoris igitur mirâ sapientiâ vires insitae sunt terrae, primariò animatae, vt definitâ constantiâ tellus directionem faceret, &poli verè oppositi sint vt in illis tanquàm axis alicuius terminis, diurnae reuolutionis motus perficeretur. Constantia verò polorum à primaria anima regitur.