Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 235
Unproofread scanNot analysed yet
Quare ad telluris bonum verticitatum collimationes, in certum firmamenti &visibilis coeli punctum non continuò spectant. Nam aequinoctiorum immutationes ab inflexione quâdam axis terrae fiunt; in illa tamen inflexione, motiuam constantiam terra habet, à proprijs viribus. Terra vt conuertat sese diurnâ reuolutione polis suis innititur. Nam cùm in A &B verticitas constans sit, &axis directa; in C &D (aequinoctiali) liberae sunt partes, fusis viribus totis vtrinque à plano euerterea tamen Wissoaequatoris versus polos, in aethere à renitentia libero, aut in vacuo; constanterque manentibus A &B, C versus D &insitâ conformitate &aptitudine, &propter bonum necessarium, &mali declinationem, maximè autem solaribus virtutum orbibus effusis luminibusque promouentibus, voluitur. Circumfertur etiam non nouo &alieno cursu; sed (communi reliquorum planetarum inclinatione) ab occasu in ortum tendit. Similis enim versus ortum secundùm successionem signorum, planetis omnibus motus, siue infrà solem Mercurius &Venus, siue circa solem reuoluantur.