Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 236
Unproofread scanNot analysed yet
Tellurem habilem esse &idoneam ad mouendum circulariter, ostendunt partes eius, quae separatae à toto, non tantùm Peripateticorum recto motu feruntur, sed rotantur etiam. Magnes collocatus in vase ligneo, imponitur aquae, vt liberè possit natare, conuertere se, &fluitare. Si polus magnetis B contrà naturam positus fuerit versus meridiem F, terrella conuertitur circa centrum suum circulari motu in plano Horizontis, ad septentrionem E, vbi quiescit non in C aut D. Hoc facit exiguus lapis quatuor tantùm vnciarum; eundem etiam habet motum tam expeditè, si fuerit magnes robustus aliquis centum librarum: similem quoque conuersionem obtinebit maximus magneticus mons, si largo flumine aut mari profundo veheretur: &tamen multò magis magneticum ab aqua impeditur, quàm tellus tota ab aethere. Idem faceret tota terra, si Borealis polus distraheretur à verâ suâ directione; recurreret enim polus Borealis circulari totius circa centrum motu versus Cynosuram. Hic verò motus non est alius quàm circularis, quo partes naturâ ad suas sedes se componunt.