Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 238
Unproofread scanNot analysed yet
Mouetur tellus primariâ suâ formâ &naturali desiderio, ad suarum partium conseruationem, perfectionem, &ornatum, versus praestantiora: quod magis vensimile est quàm vt fixi illi luminosi globi, tum errones, &praestantissimus &diuinus sol, à terra nullo modo adiuti, aut recreati, aut virtute aliquâ acti, terram incassùm circumirent, totusque ille coelorum exercitus perpetuos &nequicquàm astris proficientes, circa terram cursus repeteret. Voluitur igitur terra quae magnâ quâdam necessitate, virtute etiam insitâ, manifestâ, &conspicuâ, conuertitur ad solem circulariter; quo mo tu solaribus virtutibus &influentijs gaucet, firmaturque certâ suâ verticitate, ne vagè in omnem coeli regionem volueretur. Sol (praecipuus in natura actor) vt erronum promouet cursus, sic hanc telluris conuersionem incitat, virtutibus orbium effusis, &lumine. Atque diurnâ vertigine si non volutaretur terra, Sol constantibus luminibus destinatę alicui parti semper impenderet, ipsamque morâ diuturnâ vreret, atque in puluerem ageret, dissiparet, altissimaque tellus vulnera conciperet; nihilque indè boni eueniret, non vegetaret, non animalibus vitam concederet, humanumque genus periret. In alijs verò partibus, omnia horrida essent &frigoribus summis rigida; vndè eminentiae omnes durissimae, infoecundae, inaccessae, perpetuis vmbris, &nocte aeternâ coopertae essent. Quam miseram, &horrendam v trinque faciem, ipsa tellus cum pati noluerit; magneticâ astreâ men te, in orbem voluitur, quo perpetuâ commutatione luminis, perpetua esset rerum vicissitudo, calores &frigora, ortus &interitus, dies &nox, manè &vespera, meridies &multa nox. Ita petit tellus solem &repetit, auersatur &insequitur, admirabili sua magnetica virtute. Praetereà, non solùm à sole impenderet malum, si tellus quiesceret &solari beneficio priuaretur; sed à Luna etiam grauia imminerent pericula: Videmus namque quomodò oceanus sub certis quibusdam Lunae positionibus intumescat, &aestuet: Atque si diurnâ telluris volutatione Luna expeditè non transiret, plus iusto fluidum mare in quasdam partes ageretur, &fluctibus immanibus littora plurima opprimerentur. Ne igitur varijs modis periret &confunderetur tellus, ipsa conuertit sese, virtute magneticâ &primariâ: quales &in caeteris erronibus motus sunt, vrgente praesertim aliorum corporum motu &lumine. Nam &Luna etiam menstruo cursu conuertit sese, vt solis lumina successiuè recipiat, quibus non aliter atque tellus gaudet, &recreatur, quae perpetuò vno aliquo latere sustinere, non sine magno malo &certo interitu poterat.