Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 239
Unproofread scanNot analysed yet
Ita vnusquisque globorum mouentium, pro salute suâ in orbem fertur, aut in circulo aliquo ampliori, aut volutatione tantùm corporis, aut vtrisque. Volui verò astra omnia fixa, &errones, caelosc; adhuc superiores, nequicquàm nisi telluris commodo, homini philosopho ridiculum est putare. Voluitur igitur tellus non caelum totum; qui motus incrementis &decrementis rerum, &animantium generationi occasionem adfert, &intestinos calores ad foeturam excitat. Vnde materies ad excipiendas formas vegetatur, atque à primariâ volutatione telluris, corpora naturalia incitationem primam, &actum originalem habent. Motus igitur telluris totius, est primarius, astreus, circularis, circa polos suos, quorum verticitas à plano aequatoris vtrinque assurgit, funditurque in aduersos terminos vigor, vt certâ vertigine tellus moueretur ad bonum, sole etiam &astris promouentibus. Peripateticorum verò motus simplex rectus deorsum, est motus ponderis, motus coaceruationis partium disiunctarum, materiae ratione, per rectas lineas ad telluris corpus: quae lineae breuissimâ viâ tendunt versus centrum. Motiones partium telluris magneticarum disiunctarum, praeter coaceruationis motum, sunt coitio, conuersio, &directio partium ad totum, ad formae symphoniam, &concordantiam. CAP. V. Terrae motum negantium rationes, &earum confutatio. On superuacuum erit eorum etiam rationes perpendere, qui negant terram moueri; vt meliùs vulgo philosophantium satisfacere possimus, qui constantiam illam, &stabilitatem terrenam, argumentis inuictissimis confirmari autumant. Aristoteles terram circulariter moueri non admittit, quia vnaquaeque eius pars hoc ipso motu cieretur: Nunc autem cum rectis lineis omnes separatae terrae partes in medium ferantur, violentus esset motus ille circularis, naturaeque alienus, &non perpetuus. Sed demonstratum est antea, terrae veras partes omnes circulariter moueri, omniaque magnetica corpora (aptè disposita) in orbem ferri.