Latin
247
William Gilbert, De magnete 247
Unproofread scanNot analysed yet
Osteaquàm diurnae terrae reuolutionis modum &causas declarauimus, quae partim ex magneticae virtutis vigore efficitur, parum à solis praestantia &lumine cietur; sequitur polorum eius à polis eclipticę distantia summè necessaria. Nam si poli mundi siue telluris, in polis Zodiaci hęrerent, tunc Aequator telluris exactè subiaceret Eclipticae lineae, nec vlla anni temporum esset variatio; non Hyems, non Aestas, aut Ver, aut Autumnus: sed vna &eadem rerum facies inuariabilis permaneret. Recessit igitur (in perpetuum bonum) axis telluris respectus à polo Zodiaci tantum, quantum sufficere possit rerum generationi, &varietati. Itaque tropicorum declinatio, &poli telluris inclinatio, perpetuò manet in vigesimo quarto gradu; nunc autem numerantur tantùm gradus 23, minuta 28; aut vt alij volunt minuta 29: Olim verò 23 gradus, minuta 52, qui extremi sunt declinationum termini hactenus obseruati. Atque istud prudenter quidem à natura factitatum est, &à primaria telluris excellentia dispositum. Nam si multò maiore distantiâ poli illi (telluris &eclipticae) dirimerentur, tunc sole ad tropicum accedente, omnia horrida, &(propter longinquam nimis solis absentiam) destructa essent, in altera derelicta globi parte, in maiore aliqua latitudine. Nunc verò omnia ita temperantur, vt totus terrarum globus, suas successiuè habeat varietates, &vicissitudines rerum conuenientes, &necessarias: aut luminis directiore &magis imminenti radio, aut eiusdem morâ suprà finitorem auctâ. Circa hos eclipticae polos, polorum telluris prospectus circumfertur: quo motu aequinoctiorum praecessio nobis apparet. CAP. Viij. De praecessione aequinoctiorum à magnetico motu polorum telluris, in circulo Zodiaci arctico, &antarctico. Risci mathematici quoniam inaequalitates annorum non animaduerterunt, annum vertentem, aequinoctialem, siue solstitialem, non ab eo distinxerunt qui ab aliqua stellarum fixarum sumitur.