Latin
248
William Gilbert, De magnete 248
Unproofread scanNot analysed yet
Etiam &annos Olympiacos, quos ab exortu caniculae auspicabantur, eosdem esse putauerunt qui sunt à solstitio. Hipparchus Rhodius, primus animaduertit haec inuicem distare, maioremque inuenit annum, ad stellas fixas comparatum, quàm ad aequinoctia, aut solstitia: vndè existimauit stellis quoque fixis aliquem inesse motum in consequentia; sed lentum admodùm, nec statim perceptibilem. Post illum Menelaus geometra Romanus, deindè Ptolemaeus, &longo post tempore Machometes Aracensis, plurimique alij, omnibus suis literarum monumentis, stellas fixas &firmamentum totum, in consequentia procedere senserunt, caelum contemplantes non tellurem, &magneticas inclinationes non intelligentes. Nos verò à volutatione quâdam axis telluris potiùs proficisci demonstrabimus, quàm octauam illam (quam vocant) sphaeram, firmamentum, &aplanes, innumeris globis stellisque insignitam, quarum distantiae à tellure nunquam à quouis demonstratae sunt, aut demonstrari possunt (toto quasi labente mundo) circumuolui. Et sanè magis verisimile videri debet perpusilli terrestris corporis inflexu quodam &inclinatione, saluari manifestò caelestes apparentias posse, quàm totius mundi systematis agitatione; maximè verò quòd hic motus, ad telluris tantùm emolumentum ordinatus sit: Stellis autem fixis, aut erronibus, omninò vtilis non sit. Immutantur enim hoc motu in omni Horizonte ortus &occasus stellarum, tùm etiam in summo caeli culminationes, adeò vt stellae quae olim verticales fuerant, nunc à vertice gradibus quibusdam distent. Cautum enim à natura est, anima telluris seu magnetico vigore, vt quemadmodùm necessarium erat in temperandis, suscipiendis, auertendisque, idoneis temporibus solis radijs &lumine, vt poli telluris respectus à polis eclipticae 23 &liùs gradibus distarent: Ita nunc moderandis &per vices &successionem suscipiendis stellarum fixarum radijs luminosis; telluris poli in eadem distantia ab ecliptica, in circulo eclipticae arctico volutarent; reperentuè potiùs lento gradu, quòd actiones stellarum, ijsdem parallelis circulis, non semper insisterent, sed mutationem haberent tardiorem: Nam stellarum influentiae non adeò sunt vehementes, vt celerior sit cursus desideratus.