Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 25
Unproofread scanNot analysed yet
Alij verò sunt plumbei coloris, fissiles, &non fissiles, magnetes veluti squamatim in tessulas fissiles; habeo &griseos marmoreos cinerei coloris, &maculis vt marmor griseum ornatos, qui &optimè poliuntur. In Alemania sunt perforati tanquam faui, leuiores caeteris, &tamen fortes. Metallici sunt qui in optimum ferrum funduntur; Alij fusionem non habent facilem metallicam, sed vt intur. Sunt grauissimi, vt &valdè leues; sunt robustissimi ferrea rapientes, alij verò imbecilliores qui minus possunt, alij tam languidi &steriles, vt aegrè trahant tantillum ferri, nec magneticum aduersum abigant. Firmi sunt alij &contumaces, nec facilè artificijs cedunt: Alij friabiles. Rursum densi sunt &duri vt smyris, aut rari &molles vt pumex; Porosi, aut solidi: Integri &vniformes, aut varij &exesi; Duritie nunc ferrum imitantes, immo aliquando ferro difficilius secantur aut limantur: Alij sicut argilla mollescunt. Non omnes magnetes rectè dici possunt lapides; sunt qui saxa potius repraesentant; alij verò venae potiùs metallicae existunt; alij glebae &terrae. Ita inter se varij &dissimiles omnes, tum alij plus, alij minus virtute egregia dotati. Variantur enim ex soli natura, dissimili glebarum mixtura &humorum, pro regionis ratione &labe, in suprema hac terrae adnata substantia, ex multarum causarum confluentijs, &perpetua ortus &interitus vicissitudine, corporumque mutationibus. Nec rarus est hic tantae virtutis lapis, nec vlla regio in qua non aliqua specie reperiatur. Quod si diligentius, &maioribus sumptibus ipsum insequerentur homines, aut eruere propter difficultates possent, vbique in manus veniret, vti postea demonstrabimus In multis regionibus inueniuntur &aperta sunt magnetum valentium metalla, antiquis scriptoribus incognita, quemadmodum in Germania vbi magnetes erui nullus eorum affirmauit vnquam: tamen postquam patrum nostrorum memoria res metallica illic crescere caepit, plurimis in locis magnetes potentes, &viribus valentes et uuntur: vt in Hercinia sylua vltra Helceburgum; in Misenae monte non longè à Suarcebergo; satis robustus inter Snebergum &Annaebergum in valle loachimi, quem obseruauit Cordus: Item iuxta Pelam vicum in regione Francorum: In Boëmia in metallis ferrarijs ad Lessam pagum, alijsque locis, testibus Georgio Agricola, plurimisque viris metallicis eruditis. Similiter in alijs regionibus hoc aeuo ostenditur; nam lapis hic virtutibus suis egregius, vt nunc per vniuersum terrarum orbem celebris; ita &vbique omnis illum terra profert, &quasi omnium terrarum indigena est. In India orientali, in China, in Bengala, iuxta fluuium Indum frequens, &maritimis quibusdam cautibus: in Persia, Arabia, &maris Erithrei insulis: in multis Aethiopiae locis, vti olim zimiri de quo Plinius commemorat: In minoni nori Asia circa Alexandriam &Troadem; in Macedonia, in Boeotia, in Italia, insula Elba, Barbaria: in Hispania, vt olim, sic nunc plurimis fodinis: In Anglia nuperrimè ingens eius vis reperta in metallo Adriani Gilberti viri nobilis; &in Deuonia, &in sylua de Dean: In Hibernia itidem, Noruegia, Dania, Sueuia, Lappia, Liuonia, Prussia, Polonia, Hungaria.