Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 26
Unproofread scanNot analysed yet
Nam licet terrestris globus varijs humoribus, &glebarum naturis, perpetua generationis &corruptionis vicissitudine ortis, per totum eius ambitum temporis diuturnitate altiùs in superficie efflorescit, &tanquam tegumento, &inuolucro vario, &caduco cingitur: tamen ex eius gremio plurimis sese attollit locis, à perfectiori corpore propinquior soboles; &sese mittit in luminis auras. Inualidi verò magnetes &minùs robusti, humorum labe debilitati, in omni regione, in omni pago manifestè apparent: facile est inuenire ingentem corum vim vbique, sine montium aut profunditatum penetratione, aut metallicorum difficultatibus &aerumnis; quemadmodum in sequenti bus demonstrabimus: hosque ita pręparare leui opera curabimus, vt virtus in illis languida &sopita appareat. Dicitur à Graecis ἡράκλος, vt à Theophrasto, &μαγνῆτις, &μάγνης vt ab Euripide, referente Platone in lone: Ab Orpheo etiam μαγνῆσσα, &σιδερίτης quasi ferrarius: à Latinis magnes, Herculeus; Gallis aimant, corruptè ab adamante; Hispanis piedramant: Italis calamita; Anglis loadstone &adamant stone, Germanis magness, &siegelstein: Ab Anglis, Gallis, &Hispanis vulgò ab adamante nomen habet; forsan quia olim decepti sunt sideritis nomine vtrisque communi: magnes σιδερίτη dicitur à virtute alliciente ferrum: adamas σιλερίθη dicitur à splendore ferri politi. Aristoteles lapidis tantùm nomine designat ἔομε δὲ κιθαλῆς ἐξ ὧν ἀπομνεμοννουσι, κινητικὸν τι τὴν ψυχὴν ὑπολαμβάνει εἴπερ ταν λιθον ἔφη ψυχὴν ἔχειν, ὅτι τὸν σιδηρὸν κινεῖ: de anima 1. Magnetis nomine appellatur alius etiam lapis plurimum à siderite differens, qui argenti speciem prae se fert; naturâ Amianto similis, &quòd ex crustis (lapidum specularium modo) constat, forma differt: Germanis Katzensilbar &Talke. CAP. Magnes habet distinctas naturali potestate partes, &polos virtute conspicuos.