Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 27
Unproofread scanNot analysed yet
Vae in lapide ipso manifesta sunt plurima, antehac cognita, non tamen benè explorata, haec primùm breuiter indicanda sunt, vti magneticas &ferreas vires intelligant studiosi, nec rationum &demonstrationum in ipso limine inscij perturbentur. In caelo mathematici constituunt binos vniuscuiusque sphaerae mouentis polos: ita nos polos naturales virtute praecellentes etiam in terrestri globo, puncta constantia ad diurnae reuolutionis motum disposita inuenimus: vnum in Arctos tendentem &septentriones; alterum in aduersam caeli partem. Perindè magnes polos habet suos, borealem &meridionalem à natura, constituta in lapide certa &destinata puncta, motionum &effectuum primarios terminos, &actionum &virtutum plurimarum limites, &moderatrices. Illud tamen intelligere oportet quòd non à mathematico puncto, robur lapidis dimanat, sed à partibus ipsis, omnesque illae in toto partes dum totius sint, quò propiores fuerint polis lapidis, eò semper firmiores concipiunt vires, &in alia corpora effundunt; hi poli terrae polos obseruant, &ad eos mouentur, illisque famulantur. Poli magnetici inueniri possunt in omni magnete, tam valido &potenti quem antiquitas appellabat masculum) quàm languido, imbecilli, &foeminino; in figura artificiosa, vel fortuita, longa, plana, quadrata, trigona, polita; vel rudi, abrupta, vel impolita; semper magnes polos continet suos &indicat. Sed quoniam forma sphaerica, quae &perfectissima, cum terra globosa maximè consentit, &ad vsus &experimenta maximè idonea sit, praecipuas igitur nostras per lapidem demonstrationes, globoso magnete fieri volumus, tanquam magis perfecto &accommodato. Sumito igitur magnetem valentem, solidum, iustae magnitudinis, vniformem, durum, integrum; fac ex illo globum versatili instrumento quo rotundantur crystalli, &nonnulli lapides, aut alijs instrumentis, vti materia &firmitas lapidis desiderat, quae aliquando difficilè artificijs cedit. Hic ita praeparatus lapis, vera est, homogenea, eiusdemque figurae, telluris soboles: formam arte orbicularem nacta, quam communi matri telluri à primordijs natura concessit: estque physicum corpusculum plurimis virtutibus imbutum, quo plurimae in philosophia abstrusae &neglectae veritates, misera caligine absconditae. hominibus faciliùs innotescere possunt.