Latin
VETERVM ET RECENTIORVM SCRIPTA
William Gilbert, De magnete 32
Unproofread scanNot analysed yet
Quod si partem aut punctum A dirigas in C alterius, alter alterum fugat, &auersatur: peruertitur namque sic natura, formaque lapidis disturbatur, quae leges strictè obseruat, quas corporibus imposuit: hinc fuga vnius, à prauâ alterius positione, discordiâque, nisi omnia secundum naturam probè composita fuerint, nec iniustam &iniquam pacem, &conuenientiam admitti: sed bella vimque infert, vt benè iusteque corpora acquiescant. Rectè igitur disposita mutuò sese trahunt; hoc est ambo lapides tàm fortior quàm imbecillior concurrunt inuicem, totisque viribus tendunt ad vnitatem, quod