Latin
32
William Gilbert, De magnete 32-2
Unproofread scanNot analysed yet
manifestum in omnibus, non tantùm Aethiopicis, vt Plinius putabat. Aethiopici illi si fuerint validi, vt etiam ex China delati, quia robustiores omnes, effectum citiùs &planiùs ostendunt, in partibus polo finitimis fortiùs attrahunt, conuertunturque, donec polus polum directè aspiciat. Polus lapidis, alterius lapidis conuenientem partem (quam aduersam appellant) veluti Aquilonaris Austrinam, firmiùs attrahit, &festinantiùs rapit; perinde &ferrum aduocat vehementiùs, quod &illi fortiùs inhaeret, siue excitum fuerit antè magnete, siue intactum. Sic enim non sine ratione à natura comparatum est, vt quae proximiores sint partes polo, firmiùs alliciant: in polo verò ipso sedes sit, tanquam regia summae &spectatae virtutis, vbi vehementiùs trahuntur, &aegerrimè dimittuntur corpora magnetica admota. Sic poli respuunt magis abiguntque peruersè obiecta inconcinna &aliena. CAP. VI. Magnes, tàm venam ferri attrahit, quàm ferrum ipsum excoctum &conflatum.