Latin
33
William Gilbert, De magnete 33
Unproofread scanNot analysed yet
Rima illa virtus manifesta maximè &antiquitùs commendata, est ferri attractio; nam &Plato commemorat quòd magnes ita ab Euripide nominatus, ferrum allicit, &non solum ipsos annulos ferreos trahit, sed etiam vim annulis indit, vt idem facere possint quod lapis, alios scilicet annulos trahere, vndè aliquando longa ferri, clauorum, aut annulorum catena efficitur, dum alij, ex alijs pendent. Optimum ferrum (quale illud quod ab vsu acies dicitur, aut à regione Chalybum Chalybs) optimè &firmiter, à valente magnete trahitur; minùs verò bonum, impurum, rubiginosum, &à recrementis non rectè purgatum, &fornacibus non elaboratum secundis, imbecillius: paulò etiam languidiùs cùm crassis, pinguibus, &lentis humoribus obductum &foedatum fuerit. Venas ferri etiam trahit, diuites illas quidem &ferrei coloris; Imbecilles &non admodum feraces, nisi arte quadam praeparatas non allicit. Attrahendi virtutem aliquam magnes amittit, &quasi senio tabescit, si aëri aperto expositus diutiùs, non in theca, limatura, aut squama ferri repositus fuerit. Quarè talimateriâ obruendus est: nihil est quod huic virtuti integrae planè resistit, quod non corporis formam destruit, aut corrodit: non mille si adiuncti fuerint adamantes. Neque Theamedem vllum esse, &vini magneti habere contrariam existimo. Quanquam Plinius vir egregius, &transcriptorum optimus (aliorum enim visa &inuenta, non sua semper &praecipuè posteritati tradidit) exscripsit ab alijs fabulam, apud recentiores iam recitando vulgarem: In India duos montes iuxta flumen Indum; alteri naturam esse, vt teneat omne ferrum, qui constat ex magnete; alteri vt respuat, qui constat ex Theamede. Ita si sint ferrei claui in calceamentis, vestigia auelli in altero non posse, in altero sisti. Albertus Magnus sua aetate magnetem inuentum esse scribit, qui vnâ parte ferrum ad se traheret, abigeret à se altera contraria: Sed malè rem obseruauit Albertus: Nam omnis magnes altera parte ferrum tactum magnete allicit, altera illum tactum arcet, trahitque ferrum excitum magnete, valentiùs quàm intactum. CAP. Ferrum quid sit, &ex qua materiâ, &eius vsus. Osteaquàm magnetis originem &naturam declarauimus: necessarium putamus, ferri etiam historiam, priùs addere, &ferri incognitas adhuc vires indicare, priusquam ad magneticarum difficultatum explicationes, demonstrationesque, &cum ferro coitiones, &concentus, oratio perueniat.