Latin
37
William Gilbert, De magnete 37
Unproofread scanNot analysed yet
De magnetum varijs corporibus, &dissimilibus substantijs, coloribus, &virtutibus, antea dictum est: nunc verò posteaquam causam &originem metallorum declarauimus ferrea etiam materia non in metallo conflato, sed illa ex qua metallum excoquitur, examinanda est: Ferrum quasi purum sui coloris, in suis venis reperitur; non tamen quod statim suum, &ad varios vsus perfectum est. Aliquando silice candido, aut alijs lapidibus vestitum, eruitur. Tale saepe etiam in arena fluminum, quale etiam Noricum. Ferri vena fere pura in Hibernia saepiùs eruitur, ex qua fabri sine fornacum laboribus, in officina ferraria instrumenta cudunt. Ex lapide iecoris colore, ferrum frequentissimè excoquitur in Francia, in quo bracteae splendentes; quale in Anglia sine bracteis, quo etiam pro rubrica fabrili vtuntur. In Sussexia Angliae, vena diues est fusca, tum etiam pallida cinerea, quae ambae torrefactae aliquo tempore, aut ignibus temperatis detentae, statim iecoris colorem acquirunt: ibi etiam fusca quadrata, cum cortice nigro duriore. Vena iecoris similitudinem habens, alijs saepè cum lapidibus variè permiscetur: vt etiam cum magnete perfecto, qui optimum emittit ferrum. Vena etiam est ferri rubiginosa, in nigro plumbea, nigra per se, aut cum vero cobalto mixta: alia miscetur aut cum pyrite, aut cum plumbagine sterili. Est etiam lapidi gagati similis, alia haematiti. Smyris lapis armariorum, &vitriariorum, ad scindenda vitra, qui apud Anglos dicitur Emerelstone, Germanis Smeargel, ferreus est; licèt ex eo ferrum difficilè excoquitur, &versorium allicit. In fodinis ferri, &argenti profundis, saepiùs reperitur. Ferreas venas, ferrei coloris, planè molles &pingues, quae instar butyri teri digitis possunt, ex quibus ferrum optimum excoquitur, Thomas Erastus se accepisse à quodam viro docto dicit: quales ferè nos in Anglia inuentas vidimus, Saponis Hispanici similitudinem habentes. Praeter innumerabiles lapidosarum venarum formas, elicitur ex luto, ex terra lutosa, ex ochra, rubiginosa materia ex aquis ferriferis concreta; apud Anglos saepè ex arenosis, &lutosis lapidibus, ferrum satis copiosum educitur in fornacibus, qui videntur non magis ferrum continere, quàm arenae, margae, aut quoduis aliud lutum.