Latin
38
William Gilbert, De magnete 38
Unproofread scanNot analysed yet
Sic in libro Aristotelis de admirandis narrationibus, Fertur (inquit) peculiaris quaedam generatio esse ferri Chalybici, Misenique, vt quod ex sabulo fluuiorum comportatum; alij simpliciter lotum in fornace excoqui; alij illam etiam &lotura frequentiore subsidentem hypostasim inijci, simulque igni purgari tradunt: adiecto pyrimacho lapide, qui istic plurimus reperitur. Ita plurimae rerum formae, ferream hanc &telluris naturam, suis substantijs egregie, &vberrimè continent. Multi verò &vbique frequentissimi, in omni solo sunt lapides, &terrae, &variae &mixtae materiae, quae non ita diuites, suas tamen concipiunt ferreas substantias &emittunt ignibus artificiosis, quae à metallicis viris propter minorem fructum relinquuntur: alię verò terrae ferream naturam ostendunt, in ferrum tamen (valdè steriles minimè funduntur: &neglectae non cognoscuntur. Differunt etiam inter se plurimùm ferra conflata. Etenim quoddam est natura tenax, quod optimum; mediocre quoddam; aliud fragile, quod deterrimum. Aliquando ferrum propter venae praestantiam, in aciem conflatur, vt hodiè in Noricis. Ex optimo etiam ferro saepiùs elaborato, &à recrementis omnibus purgato, aut post ignitionem in aquis mersione, oritur id quod Graeci σημομα vocant; Latini autem aciem; alij aciarium, quale quondam Syriacum, Parthicum, Noricum, Comense, Hispanicum; alibi propter aquam cui saepiùs immergitur, vt in Italia Comi, in Hispania Bilbili, &Tariassonae. Acies maiori multò pretic quàm ferrum venditur. Et propter praestantiam cum magnete melius consentit, ex quo validiori saepe excoquitur, suscipitque vires eius citiùs, diutiusque retinet validas, &ad omnia magnetica experimenta summè idoneas. Ferrum posteaquam in primis fornacibus excoctum fuerit, varijs postea artibus elaboratur, in magnis officinis, seu molendinis, coeunte metallo malleato immanibus ictibus, &recrementum deponente. Nam à prima fusione fragilius est, &minùs perfectum. Quarè apud nos (Anglos) cum maiora tormenta bellica conflantur, vt firmiora vim illam flammiferam sustinerent, metallum à recrementis magis repurgant; dum (fluente metallo) iterum per angustum transire faciunt, quo modo recrementosam substantiam exuit. Fabri verò ferrarij succis quibusdam, &malleorum ictibus, ferreas confirmant laminas, ex quibus clypeos, loricasque, ad omnes sclopporum ictus contumaces, conficiunt. Ferrum arte &temperatura durius sit, quod etiam arte mollius euadit, &quasi plumbum tractabile. Durum fit ab aquis quibusdam in quas candens immergitur, vt in Hispania Bilbili, &Turiassonae: Remollescit, vel propter ignem solum cum sine ictibus, ac sine aqua ex seipso refrigeretur: vel propter pingue, in quod immergitur: vel quod artificiosè illinitur, (vt varijs artificijs meliùs inseruire possit) variè temperatur. Hanc artem Baptista Porta 13. libro magiae naturalis ostendit.