Latin
40
William Gilbert, De magnete 40
Unproofread scanNot analysed yet
Ferrum quibus in terris ®ionibus nascitur. Erri metalla vbique terrarum frequentissima, tam vetera, primis temporibus ab antiquissimis scriptoribus commemorata, quàm noua &&moderna. In Asia mihi vidertur prima fuisse, &praecipua. Nam in terris illis ferro naturâ abundantibus, imperia, artesque floruere maximè, &humano vsui necessaria inuenta, &requisita. Traditur fuisse circa Andriam; In regione Chalybum, iuxta Thermodontem fluuium in Ponto: In montibus Palestinae qui spectant Arabiam: In Carmania: In Africa ferri metallum fuit in insula Meroe; In Europa in Britanniae collibus, vt scribit Strabo; In Hispania citeriori, Cantabria; Petro-corijs, &Cabis Biturigibus (Galliae populis) officinae fuerunt, in quibus ferrum conficiebatur. In magna Germania propè Lunam, à Ptolemaeo commemoratum; ferrum Gothinium à Cornelio Tacito; Noricum poetarum versibus celebratum, Creticum, &in Euboea; plurima alia praetermissa, aut scriptoribus incognita ferri metalla: neque illa fuere exilia, &parca; sed vastissima. Plinius Hispaniam citeriorem, &omnem regionem à Pyrenaeo, ferrariam dicit, atque Cantabriae maritimae (inquit idem) parte quam Oceanus alluit, mons praeruptè altus (incredibile dictu) totus ex ea materia est. Vetustissima fuêre ferri; magìs quam auri, argenti, aeris, aut plumbi metalla; tum maximè propter necessitatem requisita; tum quòd in omni regione &solo conspicua &manifesta, minùs profunda, &difficultatibus impedita essent. Si verò modernas, &huius aeui ferrarias fodinas, per Europam tantùm enumerarem, magnum &ingens mihi volumen scribendum esset, citiusque charta, quàm ferrum deesset, &tamen pro vna mille officinas instruere possent. Nam inter fossilia, nulla materia tam ampla; metalla omnia, lapidesque omnes à ferro alieni, à ferrea materia &ferruginea superantur.