Latin
41
William Gilbert, De magnete 41
Unproofread scanNot analysed yet
Non facilè enim regionem inuenies, vixque pagum vllum, per totam Europam (si profundiùs scrutaberis) qui non aut ferri feracem &diuitem venam, aut terram aliquam ferrugine aut imbutam, aut leuiùs tinctam proferat: quod verum esse metallicae &Chemicae artis peritus facilè inueniet. Praeter ferream naturam, &venam metallicam, alia est ferrea materia non ita quidem metallum emittens, quia exiguus humor vehementioribus ignibus comburitur, &in ferri conuertitur recrementum, quale à metallo in primis fornacibus secernitur: Atque huius generis omnis est argilla, &argillacea terra, qualis magna totius insulae nostrae Britannicae pars apparet: quae omnis si vehementiùs à calore intenso vrgeatur, aut ferreum &metallicum ostendit corpus, aut in vitrificationem ferream transit, quod vel ad aedificia, in coctis ex luto lateribus facilè videre liceat, quae dum fornacibus apertis (quas Clampas nostri vocant) proximè ignibus apponuntur, &vruntur, ferream vitrificationem, altero fine nigricante ostendunt. Praetereà pręparatae omnes illae terrae à magnete ducuntur, ab eoque vt ferrum alliciuntur. Perpetua &la est terrestris globi ferrea soboles: Georgius Agricola dicit omnes ferè regiones montosas, eius metallis refertas esse, nos verò ferream venam diuitem, frequenter in campestribus, &planis per totam fere Angliam &Hiberniam effodi nouimus; non aliter atque ille ad Sagam oppidum, è pratis erui ferrum dicit, fossis ad altitudinem bipedaneam actis. Neque Indiae occidentales carent venis ferreis, vt aliqui scribunt: sed illic Hispani auro intenti, laboriosam ferri excoctionem negligunt, nec venas &metalla ferro abundantia quaerunt. Verisimile est naturam, globumque terrestrem, non posse occultare, semperque manifestò in lucem emittere magnam ingeniti corporis vim, nec circumferentiae mixtionum labe, &efflorescentijs, penitùs impediri. Nec solùm in communi matre (terreno globo) gignitur, sed aliquando etiam in aëre ab halitibus terrestribus, in supremis nubibus. Ferro in Lucanis pluit, anno quo M. Crassus interemptus est. Affirmant etiam ferream massam, recremento similem, ex aëre decidisse in syluis Nethorianis, propè Grinam, eamque massam, multorum pondo fuisse narrant; adeò vt in locum illum, nec deportari propter grauitatem, nec curru abduci propter inuia loca potuerit. Contigit ante bellum ciuile Saxonicum, inter duces gestum. Tale etiam quiddam ab Auicenna commemoratur. Pluebat in Taurinis ferrum, varijs in locis (cuius frustum Iulius Scaliger apud se habere scribit) tribus circiter annis, antequam à rege pro uincia illa recepta fuerit. Anno 1510. in agrum fluuio Abduae conterminum, (vt Cardanus in libro de rerum varietate scribit) 1200.