Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 49
Unproofread scanNot analysed yet
Fallopius suo modo praeparatum commendat in schirris lienum, sed multùm errat: magnes enim lienes humore laxatos, &tumidos egregiè emendat: sed in schirrum densatos lienes, tantùm abest vt curet, vt illud malum vehementiùs confirmet: quae enim vehementer exiccant, &humorem absorbent, viscera in schirrum indurata ampliùs quasi in lapidosum corpus cogunt. Sunt qui ignibus vehementioribus in furno reuerberationis exiccant, &vrunt vehementer, donec rubescat, quod crocum appellant martis, quod vehementiùs exiccat, &citiùs in interiora penetrat. Pręterea exercitia imperant vehementiora, vt in calefacta viscera medicamentum ingrediatur, &ad locum affectum perueniat: quare &in tenuissimum pollinem redigitur; alioquin in ventriculo, &chylo tantùm haeret, nec ad interiora penetrat. Medicamentum igitur siccum, terreumque morbis ab humore ortis, (visceribus, aqueis corruptelis diffluentibus &scatentibus) post conuenientes euacuationes, remedium est certissimis experimentis nobilitatum. Chalybs pręparatus medicamentum est idoneum ad lienes magnos: Ferreae etiam aquae splenem tenuare valent, etiamsi vulgò ferrum frigidae sit efficientiae constringentis, non soluentis; sed neque calore neque frigore hoc facit, sed siccitate propria cum fuerit fluido penetrabili mixta: humorem sic consumit, villos densat, &fibras corroborat, contrahitque laxas; calor verò insitus in membro corroborato fortior assurgens, quod reliquum est digerit: At si senio aut diuturna obstructione induratum hepar &labefactatum fuerit, aut lien in schirrum exiccatus &coactus fuerit, quibus malis carnosae partes membrorum marcescunt, &aqua inter cutem corpus occupat, in istis corporibus celeriorem ad interitum occasionem infert, &malum vehementiùs auget. Ex recentioribus sunt qui in siccis hepatis malis commendant, tanquam laudatum &celebre remedium electuarium de scoria ferri, descriptum à Raze libro nono ad Almansorem cap. 63. vel limaturam chalybis praeparatam, consilio malo &pernicioso: quod si non ex philosophia nostra intelligunt aliquando, saltem quotidiana experientia, &aegrorum languores, &interitus vel inertibus, &ignauis persuadebunt. Ferrum calidum an sit, vel frigidum, variè à plurimis contenditur: A Manardo, Curtio, Fallopio, alijsque, multę rationes vtrinque in medium adducuntur; vnusquisque pro suo sensu iudicat.