Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 50
Unproofread scanNot analysed yet
Illi frigidum volunt esse: ferrum habere facultatem refrigerandi, quod Aristoteles in Meteorologicis ferrum vult esse de genere eorum, quae frigore concrescunt per expirationem totius Caloris: Galenus etiam dicit ferrum consistentiam habere à frigore; esse etiam corpus terrenum, &crassum. Praeterea quòd ferrum astringit, tum quòd aqua Chalybeata sitim extinguit: adduntque aquarum thermalium ferratarum refrigerium. Alij verò Calidum arguunt, quod Hippocrates de locis in quibus ferrum fuerit erumpentes aquas calidas voluit. Galenus dicit quòd in omnibus metallis, plurima sit substantia, vel essentia ignis. Paulus aquas ferreas calidas esse affirmat. Rasis vult ferrum calidum esse &siccum in tertio gradu. Arabes putant aperire lienem, &hepar; quare &ferrum calidum. Montagnana commendat in frigidis morbis vteri &ventriculi. Ita mutuo inter se digladiantur, &incertis cogitationibus perstringunt studiosorum ingenia, &incassum quasi de lana caprina contendunt scioli, cum qualitatibus malè admissis, &acceptis, philosophantur: sed ista de rerum causis cùm disputaturi sumus planiùs apparebunt, discussa tam vniuersali in philosophia caligine. Ferri tum scobs, tum squama, tum recrementum non vacant deleteriâ vi, vt vult Auicenna (forsan cum non bene paeparantur vel maiore quantitate quam par sit sumuntur) vndè excitatur ab his intestinorum cruciatus, oris &linguae scabrities, marasmus, &membrorum arefactio. Sed malè Auicenna, &aniliter proprium huiusmodi ferrei pharmaci antidotum vult magnetem esse, drachmae pondere potum, ex mercurialis vel Betae succo; cùm magnes etiam ancipitis sit naturae, plerumque malignae, &perniciosae, nec ferro resistit, quia trahit; nec trahere, aut detrahere in puluere potus valet, sed potius eadem mala infligit. CAP. Quod magnes &vena ferri idem sunt, ferrum verò ab vtrisque extractum quiddam, vt caetera metalla à suis venis; omnesque magneticas virtutes, in ferro tam in vena ipsa quàm conflato eße, sed imbecilliores. Actenus magnetis naturam &vires, tum etiam ferri proprietates &essentiam declarauimus; iam affinitates inter se, &quasi consanguinitatem, &coniunctissimas substantias restat ostendere. In globi terrestris summitate, seu caducâ circumferentiâ, &quasi cortice, haec duo corpora vnâ eâdemque matrice, vna in fodina vt gemelli, plerumque proueniunt, gignunturque. Effodiuntur magnetes robusti per se, imbecilliores etiam suam habent propriam venam. Inueniuntur ambo in ferri metallis. Vena ferri saepissimè solitaria est, sine magnete robusto (quae enim magis perfecta sunt rariùs apparent.