Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 52
Unproofread scanNot analysed yet
Videmus praetereà praestantissimum magnetem, &venam ferream, ijsdem malis &morbis quasi vexari vtrumque, ijsdem vijs ¬is in senectutem labi, ijsdem medicamentis, &tutelis conseruari, &proprietates retinere; tum etiam alter alterius potentiam auget, &artificiosis nexibus mirificè intendit, eleuatque: Nam ab acrioribus succis tanquàm venenis vexantur, Chemistarumque aqua fortis eadem vulnera vtrisque infligit, &aëris iniurijs expositi longiori tempore similiter tanquam tabe consenescunt, alterque in alterius puluere, &scobe conseruatur, &idoneo adiuncto chalybe, aut ferro super polum eius, magneticus vigor firma vnitione exaltatur. Seruatur magnes in scobe ferri, non quia pabulum; quasi magnes viueret, &alimento indigeret, vt Cardanus philosophatur; nec tantùm quòd sic ab aëris iniurijs vindicatur (quare &furfuribus tam ipse quàm ferrum seruatur à Scaligero; errat tamen, nam nec probè sic preseruantur, &certis suis formis perennant:) sed quia suis mutuò pulueribus perfecti manent, nec eorum extremitates marcescunt; sed similibus fouentur conseruanturque. Nam vt in suis locis, &metallis, corpora similima, eorundem circumstantijs vt in magnamole minores partes interiores, per multa secula integra, &incorrupta durant: sic magnes &vena ferrea, cum in eiusdem materiae tumulo includuntur, succum innatum non expirant, non marcescunt, sed sanitatem retinent. Magnes in scobe ferri conflati, bene etiam &in scobe magnetis vena ferri, vt ferrum conflatum in scobe magnetis, &etiam ferri, perennat diutiùs. Vera est igitur &iusta vtrisque foederatis, vnius eiusdemque speciei forma, quae ab omnibus in hunc diem propter externam dissimilitudinem, &potentiae eiusdem innatae in vtrisque inaequalitatem, diuersa, specieque dissimilis esse putabatur à sciolis, non intelligentibus in ijsdem easdem omnes potestates esse, etiamsi robore differentes. Verae quidem sunt telluris &propinquiores partes, quae primas in naturâ facultates, mutuò attrahendi, mouendi, &ad mundi, &terrestris globi positionem disponendi retinent; has facultates mutuò etiam impartiuntur, &alter alterius vires auget, confirmat, suscipit, retinet.