Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 51
Unproofread scanNot analysed yet
)Magnes robustus, lapis est ferrum prae se ferens; ex illo saepiùs ferrum optimum, quod Graeci stomoma, Latini aciem, Barbari (non malè) aciare, vel aciarium appellant excoquitur. Lapis ille trahit, fugat, disponit alios magnetes, polos mundi obseruat, ferrum excoctum rapit, multaque alia stupenda operatur, quaedam à nobis iam declarata, plurima verò quae à nobis ampliùs demonstranda sunt. Magnes verò imbecillior omnia haec praestabit, sed infirmiùs; vena verò ferri, tum ferrum conflatum (si praeparata fuerint) non minùs suas vires in omnibus magneticis experimentis ostendunt, quàm debiles, &infirmi magnetes, &quae iam vena iners, &nullis facultatibus magneticis praedita, è fossâ eijcitur, torrefacta ignibus &secundum artem praeparata, (excrementitijs humoribus, &alienis absumptis) expergiscitur, fitque viribus &potestate magnes. Eruitur aliquando lapis, siue vena ferrea quae statim non praeparata attrahit: ferrum etiam natiuum sui coloris magneticè allicit ferrum, &disponit. Vna igitur vnius minerae forma, vna species, essentia eadem. Nam mihi maior videtur differentia, &dissimilitudo, inter magnetem robustissimum, &imbecillem, qui vix vnicum ferri ramentum attrahit; inter durum, firmum metallicum; &mollem, friabilem, &lutosum; in tot colorum, substantiarum, qualitatum, ponderum varietate; quam inter optimam venam ferri feracem, ferrumue quod in principio suum est, &praestantissimum magnetem. Etiam plerumque nullis indicijs distinguuntur, nec à metallicis viris discerni possunt, quia in omnibus conueniunt.