Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 56
Unproofread scanNot analysed yet
Elementum terrae Aristotelicum nusquàm apparet, illudunturque Peripatetici vanis suis de elementis insomnijs. Neque tamen terrena vis inferior, &intimę globi partes, ex talibus corporibus constant: haec enim esse non potuissent, nisi &aëri, &aquis, &astrorum luminibus, &influen ijs finitima &exposita fuissent; quemadmodum &generantur, &in multas rerum dissimiles formas transeunt, &perpetuâ vicissitudine immutantur. Interiores tamen partes imitantur, &conferunt se ad suum fontem, materiae terrenae ratione, tametsi primas qualitates, &genuinam formam terrenam amiserunt, &versus terrae centrum feruntur, &cum terrestri globo cohaerent, à quo non nisi vi diuelli possunt. At magnes, magneticaque omnia, non lapis tantùm, sed substantia omnis magnetica homogenica, cordis terrae, infimorumque viscerum vim continere, eiusque maximè substantiae penetralia &interna in se ferre &concepisse videatur, peculiaresque globo actiones, attrahendi, dirigendi, disponendi, volutandi, consistendi in mundo ad totius normam habet, eiusque dignitates dominatrices continet, &componit; quae maxima sunt indicia &argumenta praecipuae cuiusdam combinationis, &coniunctissimae naturae. Nam inter corpora ipsa, si moueri aliquid, &spirare, &sensibus vti, &rationis iudicio ferri, &incitari quis viderit, an non hominem, aut homini similius quiddam esse, quàm sit lapis, aut stirps, sciens, vidensque iudicabit? Magnes caetera omnia corpora quae apud nos sunt, virtutibus, &proprietatibus, ad communem matrem spectantibus longè antecellit: proprietates verò illae à philosophis minimè intellectae, &perspectae sunt: Nam ad eius corpus, quemadmodum ad terram fieri videmus, magnetica corpora confluunt vndique, &illi adhaerent: Polos habet non puncta mathematica, sed naturales terminos valentes, &primarijs efficientijs totius conspiratione prępotentes, qui eodem modo in terra sunt, quos maiores nostri semper in coelo quaerebant: Aequatorem inter binos polos naturalem distinctionem habet, quemadmodum terra: Nam inter lineas, in terrestri globo â mathematicis descriptas, aequator naturalis est terminus, non mathematicus tantùm circulus, vt postea apparebit: Directionem &consistentiam in Boream &meridiem vt terra obtinet: Motum etiam circularem ad terrestrem positionem, quo se ad illius normam componit: Eleuationes, &declinationes polorum terrae obseruat, &ad easdem iustè se conformat, suosque polos per se naturaliter, pro terrae ®ionis ratione attellit suprà finitorem, aut infrà dimittit: Suscipit subitaneas à terra proprietates, &verticitatem magnes acquirit, &ferrum à verticitate terreni globi, quemadmodum ferrum à magnete afficitur: Magnetica à tellure conformantur, &ordinantur &telluri in omnibus motionibus obtemperant.