Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 57
Unproofread scanNot analysed yet
Terrae geometriae, &formae, omnes eius motiones consentiunt, &iuste famulantur, sicut postea certissimis experimentis &diagrammatibus demonstrabimus; maximaque pars telluris apparentis etiam magnetica est, &motus habet magneticos, licet infinitis corruptelis, &mutationibus deformetur. Cur igitur nos non hanc agnoscimus terrae praecipuam substantiam homogeneam, internae eius naturae, &medullis ipsis coniunctissimam simillimamque? Non enim terrae mixtae reliquae sementi idoneae, non metalliferae venae, lapides, arenae, nulla alia telluris fragmenta, quae vnquam in conspectum nostrum veniunt, tam habent firmas &peculiares vires. Neque tamen internum hunc globum nostrum totum lapidosum, aut ferreum esse volumus (quanquam Franciscus Maurolycus vir doctus, omnem interiorem terram, rigidum esse saxum existimat.) Non enim apud nos omnis magnes lapis est, cum sit aliquandò tanquam gleba, aut lutum, &ferrum, ex variâ materiâ aut duritèr compactâ, aut molliori, excoctum in metallum; magneticaque substantia pro loci et circumstantium corporum, ipsiusque metallicae matricis ratione, multis qualitatibus, &aduentitijs naturis, in summitatibus terrenae molis insignitur, vt in argilla, lapidibus quibusdam, &ferreis venis apparet. Sed terram veram volumus esse substantiam solidam, telluri homogeneam, firmiter cohaerentem, primariâ, &(vt in globis alijs mundi) validâ formâ praeditam; qua positione, certâ verticitate constat, &insitâ volubilitate motu necessario voluitur, qualem suprà omnia apud nos corpora apparentia magnes veram, &genuinam, minùs externis malis lęsam, &deformatam continet, de tellure tanquàm partem homogeneam veriorem, detractam. Ita ferrum natiuum quod suum est (vt loquuntur metallici,) fit cum homogenicae telluris partes concrescunt in venam metallicam; Magnes, cum in lapidem metallicum, aut venam praestantissimi ferri, siue aciarij commutantur: ita in alias venas ferri coit homogenica materia aliquantò imperfectior: veluti multa pars telluris, etiam eminentis, homogenica est, sed adhuc multò magis deformata. Ferrum excoctum ex homogenicis fusum est &excoctum, cumque terra tenaciùs cohaeret quàm venae ipsae.