Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 58
Unproofread scanNot analysed yet
Talis igitur nobis est tellus in interioribus partibus, magneticam homogenicam naturam habens: &perfectioribus talibus insistit fundamentis vniuersa rerum terrestrium natura, quae nobis diligentiùs scrutantibus, vbique terrarum ostendit se in omnibus magneticis metallis, venisque ferreis, argillâ omni, terrisque plurimis lapidibusque; cum Aristotelicum simplex elementum, &vanissimum Peripateticorum terrestre phantasma, rude, iners, frigidum, siccum, simplex, omnibus substratum, mortuum, nullius vigoris, ne per somnum quidem vnquam cuiquam comparuit, &nullius esset vigoris in rerum naturâ. Nostri philosophi, tantùm materiam quandam inertem, &simplicem somniabant. Cardanus magnetem non existimat esse speciem aliquam lapidum, sed quasi perfectae portionis cuiusdam generis terrae, quae „absoluta sit: cuius indicium est illius copia, neque enim vllibi non n inuenitur. Estque (inquit) ferri vis terrae maritae, quae perfecta in „suo genere vbi vim foecundam acceperit à masculo, scilicet Hercu „leo lapide, libro de proportionibus. Et postea: quia inquit in supe „riori propositione docui quod ferrum sit vera terra. Magnes ro „bustus ostendit se telluri intimum esse, vindicatque innumeris experimentis, terrestrem dignitatem formae primariae, quâ tellus ipsa suis sedibus manet &dirigitur. Sic imbecillior magnes, &ferrea vena omnis, omnisque ferè argilla, aut argillacea terra, aliaeque plurimae, (magis tamen, &minùs propter dissimilem humorum, &corruptionum labem) magneticas, &verè terrestres potestates conspicuas, à praecipuâ formâ deficientes, &deformatas retinent. Non enim ferrum tantùm (metallum conflatum) in polos dirigitur, &magnes à magnete attrahitur, &voluitur magneticè; sed ferreae venae omnes, lapides etiam alij, vt fissiles Rhenani, &Andegauenses nigri (Ardoesos G illi vocant) quibus pro tegulis vtuntur, aliorumquè colorum &substantiarum plurimi, si praeparati fuerint: tum omnis argilla, glis, saxaque nonnulla; atque vt planiùs dicam omnis terra firmior, quae vbique apparet; modò terra illa pinguioribus, &humidis corruptelis defaedata non fuerit; vt lutum, vt coenum, vt cumulatae ex putridis materiae; aut cum variarum mixturarum imperfectione deformatae sint, aut diffluant pinguedine, vt margae: omnia magnete attrahuntur, solis ignibus praeparata, &à recrementitio humore liberata, &vt à magnete, sic etiam magneticè, aliter atque caetera corpora, ab ipsa tellure alliciuntur, disponunturque: illâque insitâ vi ad mundi &telluris ordinationem, &fabricam seipsa componunt, vt postea patebit. Ita omnis telluris pars auulsa, experimentis certis omnem naturae magneticae impetum ostendit; telluris globum, &commune principium motionibus varijs obseruat.