Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 63
Unproofread scanNot analysed yet
Aetas nostra multos libros protulit de abditis, de abstrusis, de occultis causis &miraculis; in quibus omnibus succinum &gagates adducuntur allicientia paleas; sed nullis rationibus ab experimentis, &demonstrationibus inuentis; tantùm agunt verbis, rebus ipsis maiorem caliginem inducentibus; (scilicet) abditè, miraculosè, abstrusè, reconditè, occultè. Quare &nullum talis philosophia fructum facit, (sed verbis tantùm quibusdam graeculis, aut non vulgaribus insistit, lipporum &tonsorum nostrorum more, qui verba quaedam latina rudi popello, tanquàm artis insignia ostentant, &auram popularem captant) quòd ipsi philosophi plurimi nihil quaerentes, nullo rerum vsu valentes, otiosi, &inertes, nihil suis monumentis proficiunt, nec vident quae lumen suis rationibus adferre possunt. Nam non solùm succinum, &gagates (vt illi putant) allectant corpuscula; sed Adamas, Sapphirus, Carbunculus, Iris gemma, Opalus, Amethystus, Vincentina, &Bristolla (Anglica gemma siue fluor) Berillus, &Crystallus idem faciunt. Similes etiam attrahendi vires habere videntur vitrum (praesertim clarum, &lucidum) tum ex vitro, aut Crystallo adulteratae gemmae, vitrum antimonij, &fluores plurimi ex fodinis, &Belemnites. Allicit etiam sulphur, mastix, &cera dura sigillaris ex laccâ varijs coloribus tinctâ, composita. Allicit resina durior, vt arsenicum, sed imbecilliùs; aegrè etiam &obscurè in conuenienti coelo sicco Sal gemma, lapis specularis, &alumen rupeum. Quod videre licet, cùm aër media Hyeme rigidus fuerit, &clarus, tenuisque; cùm effluuia telluris electrica minùs impediunt, &electrica firmiùs indurescunt; de quibus postea. Alliciunt haec omnia non festucas modò &paleas; sed metalla omnia, ligna, folia, lapides, terras, aquam ipsam, &oleum; omniaque quae sensibus nostris subijciuntur, aut solida sunt: quanquàm scribant non attrahere succinum nisi paleas, &ramenta quaedam, (quarè falsò Alexander Aphrodiseus inexplicabilem quaestionem dicit esse de succino, quòd tantùm siccas attrahat paleas, nec folia ocimi) sed illae falsissimae, &turpissimae sunt scriptorum narrationes. Sed vt poteris manifestè experiri quomodò talis fit attractio, &quae sint illę materiae, quae alia sic alliciunt corpora, (ad quarum nonnullas etiamsi corpora inclinant, tamen propter imbecillitatem non attolli ab illis videntur, sed faciliùs conuertuntur) fac tibi versorium ex quouis metallo, longitudinis trium vel quatuor digitorum, satis leue suprà acum suam, more indicis magnetici, cuius alteri fini appone succinum, vel lapillum leniter fricatum, nitidum &politum, nam illicò versorium conuertit se.