Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 64
Unproofread scanNot analysed yet
Plura igitur attrahere videntur, tàm quae à naturâ tantùm efformata, quàm quae arte parata, aut conflata, &commixta sunt; nec ita vnius vel alterius singularis est proprietas (vti vulgò existimatur) sed plurimorum natura manifesta, tam simplicium suis tantùm formis consistentium, quàm compositorum; vt cerae durae sigillaris, &aliarum etiam quarundam ex pinguibus mixturarum. Sed vndè ista inclinatio fieret, &quaenam sint vires illae, (de quibus pauci paucissima, vulgus philosophantium nihil protulerunt) ampliùs inquirendum. A Galeno tria in vniuersum trahendi genera constituta sunt, in rebus naturalibus: Primum eorum quę qualitate elementari, calore (videlicet) trahunt: Secundum genus est eorum, quae vacuati successione trahunt: Tertium eorum, quę à totius substantiae proprietate attrahunt, quae etiam ab Auicenna &alijs recitantur. Non ista quidem nobis vllo modo satisfacere possunt, neque succini, gagatis, &adamantis, aliorumque similium (quae ob eandem virtutem vires obtinent) causas continent; neque magnetis, &magneticorum omnium, quae ab illis longè dissimili &aliena efficientiâ ab alijs deriuatâ fontibus, virtutem obtinent. Quarè &alias inuenire motionum causas conuenit, aut cum his, (tanquam in tenebris) errare, nulloque modo scopum attingere. Succinum verò non calore allicit, vtpote calefactum ab igne, &admotum festucis non attrahit, siue tepeat, siue caleat aut ferueat, siue ad flammam vsque vrgeatur. Cardanus (vt &Pictorius) existimat non dissimili modo fieri, quàm a cucurbitula, ab ignea vi: sed vis attrahens cucurbitulae non est propriè ab ignea vi: At prius dixerat rem siccam velle combibere humidum pingue, quare ad ipsum ferri. Sed ista inter se pugnantia, tum à ratione etiam aliena. Succinum enim si moueretur ad pabulum, aut si alia corpora inclinarent ad succinum, vt ad pabulum, vnius esset deuorati diminutio, sicut alterius saturati accretio. Quorsum tunc ignea vis attrahens desideratur in succino? Si à calore sit attractio, cur alia etiam plurima corpora, siue igne, sole, aut attritu excalefacta non attraherent?