Latin
PRAEFATIO
William Gilbert, De magnete 7
Unproofread scanNot analysed yet
latitudo vel obscurißima nocte, densissimaque caligine, per instrumentum declinationis agnosci facillime possit. Quare vt ad te tandem reuertatur oratio nostra, grauissime, doctissimeque D. D. Gilberte (quem in magnetica hac philosophia praeceptorem libenter agnosco meum) si nihil aliud haberent hi tui de Magnete libri praeter solam hanc latitudinis ex declinatione magnetica inuentionem, à te nunc primum in lucem prolatam, eos tamen naucleri nostri Britanni, Galli, Belgae, Dani ex oceano Atlantico, in mare Britannicum, aut fretum Herculeum tenebroso coelo ingressuri, non modico auro aequiparandos meritißime iudicarent. *Illud vero tuum de toto telluris globo magnetico inuentum, quanquam fortè plerisque vel ad stuporem vsque παραδοξὸς ατον videbitur, tot tamen experimentis tamque ad rem appositis, &accommodatis, Libr. 2. Cap. 34. Libr. 3. Cap. 4, &12; &toto ferè libro quinto ò adeò solidè hoc ipsum à te munitum vndique &confirmatum est, vt nullus dubitationi aut contradictioni locus relinquatur? Venio itaque ad variationis magneticae causam illam, quae hactenus doctorum omnium ingenia diuexauit; quam nullus mortalium vnquam attulit eâ probabiliorem, quę à te nunc primum hisce tuis de Magnete libris prodita est. Magnetici indicis in medio oceano, medijsque continentibus (vel saltem in mediis earundem partibus validioribus, magisque eminentibus) ὀροοβορεοδεῖξις; propè littora verò ad easdem terra marique inclinatio, terrellae ipsius (ad terreni globi similitudinem inaequalis, &in quibusdam partibus eminentis, aut inualidi, aut cariosi, aut alio quouis modo imperfecti) experimentis consentiens, Lib. 4. Cap. 2. demonstrata; valdè profecto verisimiliter euincit, nihil aliud eße variationem illam, nisi magnetici ferri ad partes illas telluris robustiores, eminentioresque deuiationem quandam. Vnde facile etiam ratio constat irregularitatis illius quae in variationibus magneticis, ex eminentiarum illarum, viriumque terrestrium inaequalitate &anomalia, plerumque cernitur. Neque hercle dubito, quin vel illi omnes qui punctos aliquos in coelo terraue attractiuos aut respectiuos, quique montes, rupesue, polosue magneticos aut excogitarunt, aut admiserunt, labascent statim simulatque hosce tuos de Magnete libros perlegerint, volentesque pedibus in tuam sententiam venient. Quae postremo de circulari telluris, polorumque terrestrium motu disputas, quanquam nonnullis forte opiniosissima videbuntur; non video tamen cur non veniam aliquam apud ipsos etiam mereantur, qui motum telluris sphaericum non agnoscunt; cum ne illi quidem semetipsos ex multis difficultatibus quae ex diurno totius coeli motu consequuntur, facile expedire queant.