Latin
PRAEFATIO
William Gilbert, De magnete 8
Unproofread scanNot analysed yet
Primò namque, frustra fit per plura quod fieri potest per pauciora, frustraque totum coelum, omnesque sphaerae (siquae sint) stellarum tam errantium quàm inerrantium, propter diurnum motum circumuoluuntur; qui vnica telluris quotidiana reuolutione excusari potest. Deinde vtrum probabilius videbitur, globi terrestris aequinoctialem circulum vnico horae scrupulo secundo (id est eo circiter tempore quo quis celeriter incedendo vnico tantùm passu progredi poterit) vnius milliaris Britannici (quorum 60 vni gradui maximi in terra circuli aequantur) quadrantem conficere posse; an primi mobilis aequatorem eodem tempore quinque millia milliaria ineffabili celeritate percurrere, &in ictu oculi quingenta circiter milliaria Britannica, fulminis ocyùs alis (si tamen vera statuant illi qui telluris motum maximè impugnant) praeteruolare? Postremo, erit ne verisimilius minutissimo huic terreno globulo motum aliquem concedere; an tres ingentes illas sphaeras nonam (dicò) decimam, atque vndecimam, nullo sydere insignitas, insano molimine octauae fixarum sphaerae superaedificare; praesertim, cum ex hisce de magnete libris, è telluris &terrellae comparatione constet, circularem motum non esse adeò à telluris naturâ alienum, atque vulgo existimatur. Neque illa quę è sacris litteris afferuntur, mobilitati terrenae magnopere aduersari videntur: neque Mosis aut prophetarum institutum fuiße videtur, mathematicas aliquas aut physicas subtilitates promulgare; sed ad vulgi captum &loquendi morem, quemadmodùm nutrices infantibus solent, sese accommodare, neque minutias quasque non necessarias consectari. Sic Gen. I, ver. 16, &psal. 136, Luna luminare magnum appellatur, quod ita nobis appareat; cum tamen stellas plerasque tam fixas quàm erraticat, multo maiores esse Astronomiae peritis constet. Quare neque ex psal. 104. vers. 5. solidi aliquid contra mobilitatem terrenam concludi posse existimo; quanquam dicatur deus fundaße terram super bases eius, ne dimoueretur in saeculum; In suo namque eodemque loco terra semper manere poterit, vt non vagâ aliquâ latione dimoueatur, aut extra sedem suam (in qua à diuino opifice posita primùm fuit) transferatur. Nos itaque trin-unius numinis inscrutabilem sapientiam (diligentiùs inuestigato, atque animaduerso in magneticis motibus, opere suo admirando! deuotâ mente agnoscentes &adorantes, experimentis &rationibus philosopichis non paucis inducti, satis probabile esse existimamus, terram quanquam super centro suo, tanquàm basi &fundamento immobili innixam, circulariter tamen circumferri. Sed his omissis (de quibus haud quisquam credo certius aliquid vnquam demonstrauerit) maximam proculdubio apud intelligentes omnes, &disciplinae magneticae filios (vt Chimicorum more loquar) gratiam inibunt ea quae de variationis causis, deque magnetica sub horizontem declinatione dißeruisti; vt alia multa praetermittam, quae nimis hic longum esset commemorare.