Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 70
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd si quia rara effluuia rarum efficiunt medium, &ob eam causam à crassiori in tenuius medium magis labuntur corpora; poterant à latere sic, aut deorsum ferri, non ad superiora; aut momentanea tantum esset attractio &apprehensio adiunctorum. Sed gagates &electrum multùm, diuque aduocant, &allectant corpora, vnicâ frictione; aliquandò per duodecimam vni us horae partem, praesertim tenuiori coelo. Quod si moles succini maior fuerit, &superficies polita, absque frictione allicit. Silex teritur &emittit ab attritione materiam inflammabilem, in scintillas &ardores conuersam. Silicis igitur effluuia crassiora concipientia ignem, longè plurimùm ab electricis effluuijs differunt; quę propter summam tenuitatem ignem non concipiunt; nec flammae sunt materia idonea. Effluuia illa non sunt flatus, nam emissa non impellunt quicquam; sed absque vllâ sensibili renitentiâ effluunt, &attingunt corpora. Humores sunt summè attenuati, aëre ambiente multò subtiliores; qui vt fiant requiruntur corpora ab humore prognata, &maiori duritie concreta. Non electrica corpora non soluuntur in effluuia humida, illaque effluuia cum communibus &generalibus telluris effluuijs miscentur, nec sunt peculiaria. Etiam praeter attractionem corporum, retinent ea diutiùs. Verisimile est igitur succinum expirare aliquid peculiare, quod corpora ipsa alliciat, non aërem intermedium: Corpus verò ducit ipsum manifestò in aquae globosa guttâ positâ supra siccum; nam succinum appositum in conuenienti distantia, proximas conuellit partes, &educit in conum: Alioquin si ab aëre ruente adduceretur, gutta tota inclinaret. Quòd verò aërem non trahit, sic demonstratur: sit tenuissima candela cerea, quae flammam minimam, &claram concipiat: appone huic succinum, vel gagatem planum, latum, benè praeparatum, &fricatum secundùm artem, intrà duos digitos, vel quamuis distantiam conuenientem; succinum tale quod longè, lateque alliceret corpora, flammam tamen non commouet, quod fieri, si commoueretur aër necessum esset; flamma enim fluentem aërem sequeretur. Quàm procul emittuntur effluuia, tam procul allicit; sed adueniente corpore acceleratur motus, validioribus ducentibus viribus, vt etiam in magneticis, &omni motu naturali; non attenuando, aut pellendo aërem, vt in euacuati locum deflueret corpus; ita enim tantùm alliceret non retineret, cum etiam primò repelleret aduenientia, vt aërem ipsum impellit, neque enim vel tantillùm fugit ex primâ appositione celerrimè à frictione factâ. Expirat à succino, &emittitur ab attritione effluuium; Margaritae, carneolus, Achates, Iaspis, Chalcedonius, Coralium, metalla, aliaque huiusmodi cum atteruntur, nihil efficiunt.