Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 71
Unproofread scanNot analysed yet
An non est etiam quod ex illis à calore, &attritione effluat? verissimum; sed ex crassioribus, cum terrenâ naturâ magis immixtis, quod effluit crassum est, &vapidum; nam ad ipsa etiam electrica plurima, si duriùs affricentur, imbecillis, aut nulla fit corporum inclinatio; Optima, quando affrictio lenis fuerit, &celerrima; ita enim tenuissima euocantur effluuia. Effluuia, ex subtili fusione humoris existunt, non ex improbâ vi turbulentâ; pręsertim in ijs quae ex pingui concreuerunt: quae tenuissimo aëre, spirantibus ventis septentrionalibus, &apud nos (Anglos) orientalibus, effectum habent certiorem, firmioremque: Meridionalibus verò, &vdo coelo, infirmum admodum; adeò vt quae aegrè alliciant in claro coelo, in crasso nihil conmoueant: Tum quia in crassiori aëre leuiora difficiliùs mouentur: tum vel maximè quia effluuia suffocantur, &superficies attriti corporis, humore vapido aëris afficitur, sistunturque effluuia in exortu ipso; ob eamque causam in succino, Gagate, &sulphure, quia non tam facilè concipiunt in superficie aërem humentem, multoque largiùs soluuntur, non tam citò supprimitur vis illa, atque in gemmis, Crystallo, vitro, &huiusmodi, quae flatum humidiorem in superficie incrassatum colligunt. Sed quaeri potest cur succinum aquam alliceret, cum aqua in superficie posita actionem tollit: scilicet, quia aliud est in exortu ipso supprimere, aliud emissum restinguere. Ita &sericum rarum, tenuissimumque, vulgò Sarsnet, cito supra succinum, postquàm fricatum fuerit, impositum, attractionem corporis impedit: At si in medijs interuallis interpositum fuerit, non penitùs obstat. Humor etiam à vapido aëre, &omnis ab ore afflatus, tum aqua imposita vires restinguit illicò. At oleum quod leue, purumque est, non impedit; nam etsi calido digito oleo imbuto succinum affricetur, tamen tra hit. At succinum si illud à frictione perfusum fuerit aquâ vitae, siue spiritu vini non allicit: oleo enim est grauior, densior, &oleo adiunctus inferiorem locum habet. Oleum enim leue est, &rarum, tenuissimisque effluuijs non resistit. Spiritus igitur egredienis ex corpore quod ab humore aut succo aqueo concreuerat, corpus attrahendum attingit, attactum attrahenti vnitur; corporique corpus peculiari effluuiorum radio contiguum, vnum efficit ex duobus: vnita confluunt in coniunctissimam conuenientiam, quae attractio vulgò dicitur. Quae vnitas iuxta Pythagorae opinionem rerum omnium principium est, per cuius participationem vnaquaeque res vna dicitur. Quoniam enim nulla actio à materiâ fieri potest nisi per contactum, electrica haec non videntur tangere, sed vt necesse erat demittitur aliquid ab vno ad aliud, quod proximè tangat, &eius incitationis principium sit. Corpora omnia vniuntur &quasi ferruminantur quodammodò humore, Ita vt humidum cum aliud corpus attingit idem aduocat si exiguum fuerit: Ita humida in superficie aquarum alliciunt humida. Electrica verò effluuia peculiaria, quae humoris fusi subtilissima sunt materia, corpuscula allectant.