Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 73
Unproofread scanNot analysed yet
Aer clarus medium est idoneum effluuio electrico excitato ex humore concreto. Humida eminentia in superficie aquarum (si propè fuerint) concurrunt vt vniantur; attollitur enim aquae superficies circa vda; Siccum verò ad humidum non appellit, nec humidum ad siccum, sed videtur aufugere: non enim si totum supra aquam siccum fuerit, assurgit superficies aquę proxima, sed fugit subsidente circa siccum vndâ; ita nec ad limbum vasis siccum, appellit humidum, sed humidum petitlimbum. AB superficies aquae, CD duo Bacilla quae humentia extant supra aquam; manifestum quòd superficies aquae in C &D attollitur simul cum bacillis; quarè CBacillum, aquae eminentis ratione (quae ęqualitatem &vnitionem desiderat) cum aquâ mouetur ad D: In E verò vdo bacillo aqua etiam assurgit; sed sicco Bacillo F deprimitur vnda, atque cum in propinquitate deprimere etiam in E assurgentem vndam contendit, vnda eminentior E declinat ab F, non enim se deprimi patitur. Omnis attractio electrica fir mediante humido, ita propter humorem omnia mutuò conueniunt: fluida quidem, &aquea in superficie aquarum; concreta verò soluta si fuerint in aëre; In aëre quidem, electricorum effluuio tenuissimo, vt meliùs per medium permeet, nec motu impellat: Nam si crassum esset illud effluuium, vt aëris, aut ventorum, aut halinitri ab igne inflammati: vt effluuia ab alijs corporibus, plurimâ vi educta, crassa &sordida; aut aër ex soluto humore à calore erumpens per canalem (in instrumentis Heronis Alexandrini in libro spiritalium) tunc effluuium abigeret omnia, non alliceret.