Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 72
Unproofread scanNot analysed yet
Aer (commune effluuium telluris) &partes disiunctas vnit, &tellus mediante aëre ad se reuocat corpora; aliter quae in superioribus locis essent corpora, terram non ita auidè appellerent. Electrica effluuia ab aëre multùm differunt, &vt aër telluris effluuium est, ita electrica sua habent effluuia, &propria; peculiaribus effluuijs suus cuique est singularis ad vnitatem ductus, motus ad principium, fontem, &corpus effluuia emittens. Quae autem aut crassum, aut vaporosum, aut aëreum emittunt ab attritione effluuium, nihil efficiunt: Aut enim ab humore (rerum omnium vnitore) aliena sunt talia effluuia, aut aëri communi simillima, in aëre confunduntur, &aëri immiscentur; quarè nihil in aëre efficiunt, &à tam vniuersali &communi naturâ motus non agunt diuersos. Perindè vniri corpora contendunt, &mouentur in superficie aquarum veluti, bacillum quod immittitur paululum in aquas C; manifestum quòd EF bacillum, quod propter corticem H natat in aqua, &finem habet tantùm F, vdum supra superficiem aquarum, attrahitur à bacillo C, si bacillum C, vdum fuerit paululum supra aquae superficiem: veluti gutta adiuncta guttae, attrahitur, &subitò vniuntur. Sic humidum in aquae superficie vnitatem petit humidi, cum aquae superficies in vtrisque attollitur, quae illicò sicut guttae aut bullae confluunt; sunt verò in maiore multò propinquitate quàm electrica, &vapidis naturis vniuntur. Sin verò bacillum totum supra aquam siccum fuerit non ampliùs attrahit, sed fugat virgulam EF. In bullis etiam illis idem conspicitur quae in aqua fiunt. Videmus enim vnam ad aliam appellere, &eò velociùs quò proximiores sunt. Solida appellunt ad solida mediante humido: Exempli gratia, Tange finem versorij, cum bacilli fine in quo gutta aquae eminentiam habet; vt primùm versorium tetigerit eminentiam guttulae, statim validè corpori bacilliceleri motu ad iungitur; sic humida concreta in aëre resoluta paululùm (mediantibus ad vnitionem effluuijs) alliciunt; nam aqua humidis, aut humore laxo perfusis in aquae summitate, effluuij vim habet.