Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 75
Unproofread scanNot analysed yet
Igitur ex frictione non foedante, effluuium non immutatum ab ardore, sed quod suum est, vnitionem facit &cohaerentiam, apprehensionem, &ad fontem confluentiam, si modò corpus alliciendum; aut corporum circumstantijs, aut pondere suo, motui ineptum non fuerit. Ad Electricorum igitur corpora ipsa, corpuscula feruntur: effluuia vires extendunt, quae propria sunt &peculiaria, &sua, diuersa à communi aëre, ab humore genita, motu calorifico ab attritu &attenuatione excitata, tanquam materiales radij qua retinent &attollunt paleas, festucas, &ramenta, donec extinguuntur, aut euanescunt; quae tùm rursus soluta (corpuscula) à terrâ ipsa allecta, ad terram delabuntur. Differentia inter magnetica &electrica: quòd magnetica omnia mutuis viribus concurrunt; Electrica corpora alliciunt tantùm, allectum non immutatur insita vi, sed materiae ratione sponte appulsum incumbit: Corpora feruntur ad electrica rectâ lineâ versus centrum electrici: magnes magnetem tantùm in polis directè appellit, in alijs partibus obliquè, &transuersim, quomodò etiam adhaerent &appendunt. Motus electricus est motus coaceruationis materiae: magneticus est dispositionis &conformationis. Globus telluris per se electricè congregatur &cohaeret. Globus telluris magneticè dirigitur &conuertitur; simul etiam &cohaeret, &solidus vt sit, in intimis ferruminatur. CAP. III. De magnetica coitione, quam attractionem appellant, opiniones aliorum. E electricis posteaquàm disputauimus, magneticae pitionis causae aperiendae sunt. Coitionem dicinus, non attractionem, quòd malè vocabulum attractio irrepsit in magneticam philosophiam, ex veterum ignorantia: vis enim illata videtur vbi attractio est, &imperans violentia dominatur. Quarè si quandoque sermo fuerit de attractione magneticâ, tunc coitionem intelligimus magneticam, &confluentiam primariam. Iam verò non inutile erit etiam primùm aliorum rationes, tàm veterum quàm recentiorum breuiter producere. Orpheus in suis carminibus narrat, ita ferrum à magnete trahi, vt sponsam ad amplexus sui sponsi.