Latin
LIBER
William Gilbert, De magnete 76
Unproofread scanNot analysed yet
Epicurus vult à magnete ferrum trahi, sicut à succino festucas: additque e rationem, Atomos, &indiuidua corpora, quae à lapide, &quae à ferro defluunt, figuris inter se conuenire, ita vt facilè sese amplectantur: Haec igitur cùm in vtraque lapidis ferrique concreta impingunt, deindè in medium resiliunt, obiter inter se connecti, ac ferrum vnà trahere. Quod minimè fieri potest, cum crassa densissimaque interposita, vel quadrata marmora, non impediunt potentiam illam, cum atomos ab atomis separare possunt; &lapis, ferrumque citò in tam profusos &perpetuos atomos dissiparentur. In succino cum alia diuersa sit ratio attrahendi, figuris inter se atomi Epicurei conuenire non possunt. Thales vt scribit Aristoteles lib. 1. de anima, eò putauit magnetem animâ quâdam praeditum quòd vim mouendi, atque alliciendi ferrum haberet. Idem, etiam Anaxagoras existimauit. Platonis in Timaeo opinio vana est de Herculei lapidis effectu. Inquit enim quòd aquarum et