Latin
76
William Gilbert, De magnete 76-2
Unproofread scanNot analysed yet
fluxiones omnes, item fulminum casus, &quae de Electri, &lapidis Heraclij tractu in admiratione sunt, ita se habent, vt omnium es horum nulli vnquàm sit tractio; verùm eò quòd vacuum nihil est, et &haec ipsa vicissim se circumpellunt, &cùm disparantur &coagce mentantur, omnia ad suam sedem permutatis locis transeunt, ob ce has sanè affectiones inter se complicatas, in admirationem venisse e videbuntur ei, qui ritè inquisitionem fecerit, Galenus nescit quid es Platoni visum fuerit, vt circumpulsionis opinionem potiùs quam attractionis eligeret, (in hoc solo ferè ab Hippocrate discrepans) quae re verâ cum ratione, aut experimentis non consentit. Neque enim aut aër, aut quiduis aliud circumpellitur, &corpora ipsa attracta feruntur ad attrahentem non confusè, aut in orbem. Lucre tius poëta ex epicureâ sectâ opinionem eius ita Cecinit; Principiò, fluere è lapide hoc permulta neceße est Semina, siue aestum, qui discutit aëra plagis; Inter qui lapidem, ferrumque est, cunque locatus, Hoc vbi inanitur spatium, multisque vacefit In medio locus: extemplo primordia ferri In vacuum prolapsa cadunt coniuncta; fit vtquè Annulus ipse sequatur, eatque ita corpore toto, &c. Talem Fj.