Latin
85
William Gilbert, De magnete 85
Unproofread scanNot analysed yet
Non enim electricorum more substantialibus effluuijs ferrum obsidetur &allicitur; sed à formae tantùm actu immateriali, seu incorporeo processu, qui in subiecto ferreo, tanquàm in continuato homogeneo corpore, agit concipiturque, nec patentioribus eget vijs; quare &(densissimis interpositis, ferrum commouetur, &attrahitur, ferrumque praesentiâ magnetis commouet &attrahit magnetem ipsum; mutuisque viribus concursus fit ad vnitatem, qui vulgò attractio ferri dicitur. Istae verò formales vires egrediuntur, &mutuo occursu vniuntur: vis etiam concepta in ferro sine morâ effluit. At Iulius Scaliger exercitatione ccexliiij, qui alijs exemplis hanc rationem absurdam esse contendit, multùm errat. Nam corporum primorum virtutes non sunt conferendę cum prognatis &mixtis. Formarum effusarum naturas cernere nunc potuisset (si superstes esset) in capite de formis sphaericis magneticis effusis. Quod si ferrum rubigine admodùm laesum fuerit, aut parùm, aut nihil à lapide afficitur. Exesum enim &deformatum externis malis aut vetustate metallum corrumpitur, (veluti de magnete dictum est) &primas suas qualitates cum formâ coniunctas amittit, aut languidas &imbecilles senio confectum habet, nec corruptum cùm fuerit probè informari potest. At valens &vegetus magnes ferra sana &munda trahit, illaque ferra (viribus conceptis) valenter attrahunt alia fila ferrea, clauos ferreos, non solùm singulos, sed alios etiam post alios, vnum in fine alterius, tres, quatuor, vel quinque tanquàm catenam ordine haerentes pensilesque. Magnes tamen vltimum ta i ordine sequentem, si claui non essent intermedij, non attraheret. Veluti in A positus magnes trahit clauum vel obelum B, similiter post B trahit C, &post C, D; Remotis verò clauis B &C, LIELMI E ad IELLIIII A in eadem distantia, magnes A, non attollit in aërem D clauum: hoc ideò euenit quia in continuatis clauis, praesentia magnetis A, praeter proprias vires, magneticam fornam ferramentorum B, &C eleuat, &sibi tanquàm auxiliares facit copias; B verò &C tanquàm continuatum corpus magneticum deducunt vires ad ipsum vsque D, quibus D capitur, conformaturuè; infirmioribus tamen quam C à B.