Latin
86
William Gilbert, De magnete 86
Unproofread scanNot analysed yet
Atque isti quidem ferrei claui ab isto tactu tantùm, &praesentiâ magnetis, etiam sine tactu suscipiunt vires, quas suis corporibus retinent, vt in directionis loco planissimè demonstrabitur. Non enim tantùm dum praesens est lapis ferrum induit vires, &tanquàm precariò capit à lapide, vt in 8. physicorum Themistius existimat. Optimum ferrum excoctum (quale est acies) à inagnete longiùs allicitur, maiori pondere attollitur, firmiùs retinetur, vires validiores induit quàm vulgare &minùs carum, quia ex meliori venâ, aut magnete conflatur, melioribus imbutum viribus: Ex impuriori vero quod fit, imbecillius euadit; &aegriùs aduocatur. Quod verò Fracastorius dicit se vidisse frustum magnetis, per vnam faciem magnetem trahere, non ferrum; per aliam, ferrum non magnetem; per aliam vtrumque: quod inquit indicium est in vnâ parte plus esse magnetis, in aliâ plus ferri, in aliâ vtrumque aequaliter, vndè fiat diuersitas illa attractionis, falsissimum est, maleque obseruatum à Fracastorio, qui nesciebat secundùm artem magnetem magneti apponere. Ferrum magnes trahit, &magnetem, si ambo conuenienter disposita, &libera, &soluta fuerint: De sede &loco dimouetur citiùs quod leuius fuerit; pondere enim grauiora, magis renituntur: leuius verò ad grauioris occursum &se commouet, &ab altero allicitur. CAP. V. Vigor in magnete quomodò inest. Vòd magnes lapis magnetem, ferrum &alia corporamagnetica trahit, antea in superiore libro ostensum est; etiam &quibus viribus coitio magnetica ordinata sit: Nunc verò quomodò in magnetico vigor ille dispositus sit, inquirendum. Atque demùm magni magnetis analogia inferenda est. Cum magnete coit magneticum validè, si ipse validus; imbecillius verò, cùm imperfectior fuerit, aut malo aliquo consenuerit. Ferrum magnes non ab omni parte aequè rapit; vel non similiter ad omnem partem magnetis confluit magneticum; quia puncta sua habet magnes (id est) veros polos, in quibus virtus eximia excellit. Partes polo propinquiores validiores sunt, remotae magis infirmę, &tamen in omnibus vigor quodammodò aequalis. Terrellae poli A, B; aequinoctialis C, D: In A &B vis maxima videtur alliciens. In C &D, nulla vis alliciens terminos magneticos ad corpus; tendunt enim vires versus vtrumque polum. At directio valida in aequatore.