Latin
87
William Gilbert, De magnete 87
Unproofread scanNot analysed yet
In C, D, aequales distantiae sunt ab vtrisque polis; quare quod in C, D, est ferrum, cum in contraria allicitur, non constanter adhaeret: sed manet &adiungitur lapidi si in alteram partem inclinauerit tantùm. In E, maior vigor alliciendi quàm in F; quia E propinquior polo. Hoc ideò fit non quòd in polo verè maior sit virtus residens; sed quoniam omnes partes in toto vnitae, dirigunt vires suas versus polum. Ex confluentibus ab aequinoctialis plano versus polum viribus, vigor increscit; verticitas certa in polo existit, dum magnes ille integer permanserit; si diuidatur aut rumpatur, alias sedes in illis partibus diuisis verticitas obtinet. Nam propter molis immutationem semper mutatur verticitas; Ob eamque causam si terrella ab A absque ad B diuisa fuerit, ita vt sint duo lapides: poli in diuisis non erunt A B; sed FG, &HI: Hi etiam lapides licè iam inter se ità conueniunt, vt F non peteret H: tamen si A borealis fuerit antea polus, nunc etiam F est borealis, &Hetiam borealis; non enim immutatur verticitas (quod malè affirmat Baptista Porta in 4. capite libri septimi) nam licèt F &H non conueniunt, vt alter ad alterum inclinaret: tamen vterque in idem horizontis punctum conuertuntur.