Latin
90
William Gilbert, De magnete 90
Unproofread scanNot analysed yet
Quarè in illo excellit (tanquàm in regiâ) potestas inclyta: In medijs verò interuallis (veluti in F) tantùm vigor alliciendi inualescit, quantùm attribuere potest plani portio HG. CAP. VI. Quomodò magnetica ferramenta, &minores magnetes conformant se ad terrellam, &ad tellurem ipsam, &ab illis disponuntur. Oitio eorum quae diuisa sunt, nec naturaliter cohaerent, si vaga sint, fit per alium motum: Terrella in orbem emittit vires suas, pro vigoris &qualitatis ratione. Cum verò ferrum, vel aliud magneticum conuenientis magnitudinis fuerit intrà virtutis orbem, allicitur; sed quò propius fuerit corpori, eò firmiùs accurrit. Confluunt ad magnetem, non tanquàm ad centrum nec versus centrum eius; Nam hoc tantùm faciunt in polis ipsis, cùm videlicet &illud quod allicitur, &polus magnetis, ¢rum sunt in eâdem lineâ rectâ. In medijs verò interuallis obliquè tendunt, quemadmodùm in typo sequenti apparet; in quo ostenditur quomodò virtus extenditur ad adiuncta magnetica intrà orbem; In polis directè. Quò ta. V Asis Quò propiores fuerint partes aequinoctiali, eò magis obliquè alliciunt magnetica: at polis viciniores partes magis directè aduocant, in polis directissimè.