Latin
91
William Gilbert, De magnete 91
Unproofread scanNot analysed yet
Eadem etiam ratio est conuersionis magnetum omnium qui sunt rotundi &qui sunt longi, sed in longis experimentum est facilius. Nam in quâuis formâ est verticitas, &sunt poli; sed propter malam formam &inaequalem, saepiùs quibusdam malis impediuntur. Si lapis longus fuerit, vertex verò in finibus, non in lateribus; fortiùs in vertice allicit. Conferunt enim partes vires fortiores in polum rectis lineis, quàm obliquis. Sic lapis, &tellus naturâ conformant motus magneticos. CAP. VII. De potentiâ virtutis magneticae, &naturâ in orbem extensibili. vnditur virtus magnetica vndequaque circa corpus magneticum in orbem; circa terrellam sphaericè; in alijs lapidum figuris, magis confusè &inaequaliter. Nec tamen in rerum natura subsistit orbis, aut virtus per aërem fusa permanens, aut essentialis; sed magnes tantùm excitat magnetica conuenienti interuallo distantia.