Latin
93
William Gilbert, De magnete 93
Unproofread scanNot analysed yet
Astronomi, vt erronum motum, &volubilitatem coeli, ratione comprehendere &obseruare; tùm vt caelestem fixarum stellarum ornatum describere certiùs possent, circulos quosdam, &terminos in coelo constituerunt certos (quos etiam imitantur geographi) vt varia telluris facies, regionumque pulchritudo delinearetur. Nos verò aliter atque illi terminos illos circulosque agnoscimus, inuenimusque plurimos naturâ certos, non imaginatione tantùm conceptos, tam in tellure quàm in terrellâ nostrâ. Orbem terrarum distinguunt praecipuè per ęquatorem &polos, atque isti quidem termini à naturâ ordinati sunt &distincti: meridiani etiam directas indicant semitas à polo in polum, per distinctos in aequatore punctos; quâ viâ virtus magnetica dirigit &incedit. Tropici verò &arctici circuli, vt paralleli, in tellure non sunt positi termini naturales; sed circuli illi omnes paralleli conuenientiam quandam inter se indicant terrarum in eâdem latitudine existentium, aut è diametro aduersantium. Quibus omnibus conuenienter vtuntur Mathematici, in globis &chartis pingendis. Perindè &in terrellâ hi omnes desiderantur; non tamen vt geographicè delineetur exterior facies, cùm magnes vndique perfectus, aequalis, &vniformis esse possit. Et supernae &infernae partes nullae sunt in orbe terrarum, vt neque in terrellâ: nisi forsan superiores quis partes existimet, quae in peripheriâ: inferiores verò quae magis versus centrum positae sunt. CAP. De aequinoctiali circulo telluris &terrellae. B Astronomis conceptus aequinoctialis circulus, ab vtroque polorum aequidistans, mundumque medium secans, primi eorum mobilis siue decimae sphaerae metitur motus, &primi mobilis cingulus nominatur: dictus aequinoctialis quòd existente in illo sole (quod bis in anno contingere necesse est) noctibus dies sint aequales. Circulus etiam iste aequidialis vocitatur, quare à Gręcis ἰσημεριὴς appellatur.