Latin
94
William Gilbert, De magnete 94
Unproofread scanNot analysed yet
Perindè etiam &Aequator propriè dicitur; quòd inter polos totam telluris machinam in ęquales partes diuidit: Ita etiam &terrellae ęquator rectè attribui potest: quo naturaliter potestas eius dirimitur; cuius plano per centrum permeante, diuiditur totus globus in aequales partes &quantitate &virtute (quasi septo transuerso) inter verticitates vtrinque pari vigore imbutas. CAP X. Meridiani telluris magnetici. Eridianos geographus excogitauit, quibus &longitudinem distingueret, &latitudinem vniuscuiusque regionis metiretur. Infiniti autem sunt meridiani magnetici, eodem etiam modo dirigentes se, per certos &oppositos in aequatore terminos, &polos ipsos. In illis etiam latitudo magnetica mensuratur: Et inde declinationes intelliguntur; Et in illis directio certa in polos tendit, nisi malo aliquo variauerit, &de iustâ viâ disturbetur magneticum. Meridianus qui vulgò dicitur magneticus, non est verè magneticus, nec est verè meridianus, sed intelligitur transire per variationis terminos in horizonte. Variatio verò est deprauata deuiatio à meridiano, nec in vllo meridiano, varijs in locis, est certa &constans. CAP. Paralleli. N parallelis circulis eadem virtus, &aequalis potestas cernitur vndique, cùm in vno eodemque parallelo, varia magnetica aut super tellurem, aut super terrellam posita sunt. Paribus enim interuallis à polis distant, &aequales habent declinationum conuersiones; &attrahuntur, retinenturque, coëuntque similibus viribus; non aliter ac quae regiones sub eodem parallelo sitae sunt, etiamsi in longitudine variant, eandem tamen diei quantitatem habere dicimus, aequalemque coeli temperiem.