Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 96
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XIIII. Cur in polo ipso coitio firmior sit, quàm in alijs partibus medijs inter aequatorem &polum; &de proportione virium coitionis in diuersis terrae &terrellae partibus. Stensum est antea supremam potestatem allicientem in polo esse; infirmiorem verò &magis languidam, in partibus aequatori adiacentibus. Et quemadmodùm in declinatione apparet, quòd virtus illa disponens &conuertens augmentum habet dum ab Aequatore versus polos progreditur: ita etiam vegeta inualescit magneticorum coitio, ijsdem gradibus, eâdemque proportione. Non enim in remotioribus à polo locis magnes versus sua viscera rectè deducit magnetica: sed obliquè tendunt, &obliquè alliciunt. Quantùm enim minima in circulo chorda differt à diametro; tantùm differunt inter se in quibusdam terrellae partibus, attrahendi vires. Nam cùm attractio coitio sit ad corpus, magnetica verò conuertibili naturâ confluant; fit vt in diametro à polo ad polum ductâ directè corpus appellat, in alijs verò locis minus. ita quo minùs ad corpus conuertitur, eò minùs, &debiliùs coit, adhaeretque.