Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 97
Unproofread scanNot analysed yet
Veluti AB poli ferri obelus, siue frustum magneticum C allicitur in parte E; non tamen apprehensus finis tendit ad centrum magnetis, sed obliquè vergit versus polum, chordaque deducta à fine illo obliquè, vt tendit corpus attractum, breuis est: habet igitur robo ris minùs; tum etiam conuersionem minorem. Sed vt à corpore in F maior procedit chorda, ita actus firmior; in G etiam longior; in Apolo longissima (diameter enim via est longissima) in quem omnes vndique partes auxilia conferunt, in quo tanquam totius regionis arx &tribunal constituitur, non dignitate aliquâ suâ, sed quia vis insidet illi ab omnibus alijs partibus attributa; quemadmodum milites omnes imperatori suo subsidium ferunt. Quare &longior paulò lapis magis trahit quàm sphaericus, cum longitudo sit extensa à polo in polum; etiamsi fuerint eiusdem minerae lapides, &eiusdem ponderis &magnitudinis. Longior via est à polo in polum in longiore lapide, &collatae ab alijs partibus vires non adeò sunt fusae, vti in rotundo &terrellâ, &in angustum magis conueniunt, &vniuntur, &vnita vis fortior excellit eminetque. Multò verò aegriùs officium facit planus aut oblongus lapis, cum secundùm parallelorum ductum longitudo extenditur, polusque nec in apice, nec in circulo &orbe desinit, sed in planitie sternitur: quarè &miserè amicum inuitat, &aegrè retinet, adeò vt abiecti &contemnendi generis aestimetur, propter figuram minùs aptam &accommodatam. CAP. XV.