Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 99
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc etiam apparet in longâ virgulâ ferreâ, quae cùm in medio tacta fuerit à magnete, similem habet verticitatem in vtroque fine. B magnes, CD bacillum longum excitum in medio A, polo Boreali E; C terminus est siue polus Australis, perindè &D terminus est alter australis. Sed hic subtilitatem animaduerte, quomodò versorium tactum à polo, interpositâ laminâ rotundâ, conuertit se ad eundem polum, non obstante laminâ, eodem modo quo ante interpositionem, sed imbecillius: Quià vigor per extrema lamellae diuertitur, &digreditur à recto processu, sed tamen lamina in medio retinet eandem verticitatem, cùm in propinquo &iuxta fuerit, cum illo polo: quarè ad laminam tendit versorium ab eodem polo tactum. Si magnes imbecillior fuerit, versorium vix conuertitur interposita laminâ; fusus enim per extremitates vigor magnetis imbecillioris, per medium minùs permeat. Sed si lamina tacta fuerit hoc modo à polo in medio, &remota fuerit à lapide extra orbem virtutis: tunc videbis eiusdem versorij cuspidem in contrarium tendere, &deferere lamellae centrum, quod antea concupiuit: Contrariam enim extra orbem virtutis verticitatem habet, in propinquo eandem; est enim in propinquo tanquàm pars magnetis, &polum eundem habet. ALamina ferrea propinqua polo, B versorium quod cuspide tendit versus centrum lamellę, quae excita fuit polo magnetis C.