Latin
CAP. XIIII
William Gilbert, De magnete 98
Unproofread scanNot analysed yet
Virtus magnetica concepta in ferro magis apparet in bacillo ferreo, quàm in rotundo, quadrato, aut alterius figurae ferramento. JIctum est antea quòd magnes longior maiora pondera ferri attollit: sic etiam in ferro tacto longiori, concepta magnetica vis validior est, cùm in finibus poli existunt: vniuntur enim, non funduntur, in angustis terminis magneticę vires, quae à toto vtrinque aguntur in polos. In quadratis &alijs angulosis figuris, virtus distrahitur, nec per rectas incedit lineas, aut conuenientes arcus. Globus etiam ferreus licèt telluris habeat figuram, minùs tamen ob easdem causas conuellit magnetica: quare excita ferrea sphaerula, pigriùs ducit aliud ferramentum, quàm bacillum excitum, pondere aequale. CAP. XVI. A vigore magnetico motiones fieri solidis interiacentibus corporibus, deque interpositione laminae ferreae. Erreum filum in aquae superficie traiectum per idoneam corticem; vel versatile ferrum super acum, aut in pyxide nauticâ, (propiùs adhibito, aut subtùs commoto magnete) commouentur, nequicquàm resistentibus aut aquâ, aut vase, aut pyxide: Non obstant crassa tabulata, non figulina, non marmorea vasa, nec metalla ipsa: nihil tam solidum quod vires tollat, aut impediat, praeter laminam ferream. Interposita omnia (licèt densissima) vti non tollunt virtutem eius, nec viam obstruunt; ita neque vllo modo impediunt, diminuunt, aut retardant. Sed neque à laminâ ferreâ omnis opprimitur virtus, sed quâdam ex parte diuertitur. Cùm enim in ferreae laminae medium, intrà orbem virtutis magneticae, siue iuxta polum lapidis directè positum, vigor immittitur: funditur maximâ ex parte illa virtus versus extremitates; ita vt extrema lamellae rotundae, conuenientis magnitudinis, alliciant vndique ferrea fila.