Latin
CAPVT XXXV
William Gilbert, De mundo 102
Unproofread scanNot analysed yet
Sed illos redarguit saepenumero, alvi magna fluxio ex hydrargyri inunctione, cum tantum brachia &tibiae inunguntur. Non est igitur attractio pharmaci naturalis ulla. Similis potius censenda est ratio purgationis à medicamento, &crisis decernentis. In utrisque offensio &perturbans molestia, &mali praesentis irritamentum excretionem promovent, ad quam natura ducitur saepius vel invita, propter intolerabilem mordicationem exagitationemque, non tam calore excitato à medicamento, quam tumultu quodam, flatu, concussione, in intestinis à specifica forma Medicinae molestante: adeo ut natura commota, non solum medicamentum expellat, sed &humorum pravorum aut turgentium quantitatem. Aliquando cum illa defuerint, ut in sanis corporibus, salutares etiam humores, vel ad sanguinem usque saepius confluunt, ut pravum medicamentum ejiciatur, praesertim cum in villis intestinorum acriora firmius haerent, ut Scammonium, Colocynthis. Natura enim ut apta est ad attrahendum ea quae convenientia, &nutritioni necessaria sunt, ita ad expellendum &à penetralibus longius amandandum, quae sunt noxia, si ab illis irritata fuerit. Ita humores illi pravi, soli aliquando, turgentes pungentesque purgationem efficiunt. Eadem etiam ratio quorundam venenorum, ut sublimati mercurii, Arsenici, Cantharidum, cum in corpore, lubrico praesertim, per intestina magna cum humorum evacuatione transeunt, quomodo plurimi potati venenatis poculis (non tamen sine summo, &intestinorum malo graviori) evadunt. Cur vero hoc vel illud medicamentum magis morbo conveniat, non est quia proprium humorem &familiarem habet, quem exhauriat, sed quia simul aut crassos incidunt, aut acriora etiam contemperant. unde agaricum &colocynthis crudum, crassum, &lentum succum educunt.