Latin
CAPVT XXXV
William Gilbert, De mundo 101
Unproofread scanNot analysed yet
Quomodo etiam aliquando &integrae per alvum exeunt pilulae, concussis tamen &evacuatis humoribus. Quod vero aliqui purgantium medicamentorum attractrices facultates confirmare volunt similibus in aliis rebus experimentis, ut à dictamno &peucedano, quae ex animalium corporibus evellunt spicula; tum ab aliis, quibus utuntur Medici ad extrahenda venena: atque illa quidem cum in usu apud Medicos &Chirurgos sunt, non intellectis justis causis, in attractionis regulam communem inscii rejiciunt, de quibus antea dictum est. Nidores vero &vapores medicamentorum maligni dum sentientium partium facultatem pravitate sua irritant, natura excutere &deturbare nititur. qua incitatione humores saepe cachochymici ejiciuntur; non ut attractione medicamenti, sed intolerantia ejus, cum natura ab illo magis irritatur. Alia est ratio vegetabilium quam medicamentorum assumptorum. Atque attractio illa humoris à tritico, à Galeno pro argumento inducta, ut quod triticum gravius evadit, vana est &nullius momenti. Aqua enim, cum in vaporem agitur, à circumfuso tritico excipitur, vaporque ingrediens, &molis &ponderis incrementum facit. Dicunt ventriculum post medicamentum assumptum oppleri &gravari, hoc vero indicare attractionem humorum; imo potius offensionem ex medicamento &affluxum humorum. Volunt etiam medicamenta, umbilico &ventri apposita, attrahere, ut unguentum de Artanita. At tunc ad cutem etiam traherent; non ad intestina solum.