Latin
FINIS LIBRI PRIMI
William Gilbert, De mundo 110
Unproofread scanNot analysed yet
Nam terra qualis sit, à vulgo Philosophorum quaeritur imaginationibus quibusdam, &ratiunculis ex elementariis suppositionibus. Melius autem à viris eruditis metallicis, dum omnia fossilia ubique tractant examinantque, inveniri poterit; verisimilius est ab illis posse cognosci, &apprehendi. Nihil tamen vel in profundissimis locis inveniunt, quod iuxta conceptum de simplici telluris natura, opinionem illam veram esse ostendat. Sed in omni terra, quae unquam visa fuit, aut humores, aut succi concreti insunt, aut metalla, aut ab illis ortae naturae. Ita omnes terrae apparentes, aut medicis, aut pictoribus, aut agricolis, aut viris metallicis, aut figulis, aut fullonibus, aliisve artificibus, propter insitas cuique facultates, idoneae &necessariae sunt; simplicem naturam, non elementarem habent. homogenicam vero substantiam magneticam quaedam ostendunt terrae, tum etiam saxa nonnulla in superficie terrarum posita; licet non ita sunt perfecta &simplicia, ut tellus interior. Simplex terra &uniformis, licet non exacte, in externis; ut Luna, ut Planetae, ut Stellae etiam ipsae, ex varia substantia constant &longe diversa sunt corpora: unde alia clara, limpida, lucentia, ut Sol, Venus, Iupiter, Canis major, Lyra; alia minus splendida, ut Saturnus, Mercurius, Gorgon, Corvus; Alia prorsus absque luce, II. ut Terra, Luna, Praesepe, Sagittarius, Capricornus, caput Orionis. Magnae in meridionali caeli parte in longis navigationibus observatae nigrae maculae, &opacissima astra. Quae omnia, ut reliqua etiam astra suis interioribus &intimis partibus simplicia dici possunt.