Latin
FINIS LIBRI PRIMI
William Gilbert, De mundo 111
Unproofread scanNot analysed yet
Qui vero tantam supernorum corporum simplicitatem, &quintam, quam vocant, essentiam admirantur, multum illi decipiuntur. Terra est in sua natura simplex, vera, homogenica &uniformis, etiamsi priores &extimae partes à solaribus, nec non aliorum astrorum luminibus, labefactatae sunt, &in multas species rerum &corruptelas immutatae. Hinc animalium, arborum, herbarum, fossilium, varietates: fontium, marium, &fluviorum primordia &confluentiae. Nec terra ex atomis fortuitis concrevit, nec Conditor ipse, nec natura, in unum redegit locum faecem universi, ut tellus fieret. ista antiquorum &recentiorum quorundam insomnia sunt. Effluvia enim de corporibus suscitantur, corpora non ab atomis &effluviis concreverunt; è corporibus assurgunt, &in illa revertuntur. Minus illi recte, &abjecte de dignitate globorum opinantur. Vanum etiam, quod terra faex erat dispersa, dum (ut putant) ne iterum dispergeretur &consisteret, glutine opus habuit quo in se contineretur &consisteret; firmitas enim in tanta mole desideratur. Quare Franciscus Maurolicus existimat totum terrae corpus rigidum esse saxum; nam si arena esset, aut gleba fragilis, ita humorem imbiberet, ut cum eo quasi confunderetur. quod etiam minerae &rupes, quae sunt gravissimae partes, in ipsa plerumque superficie comperiuntur, multo magis apud centrum esse debent. rationi enim consentaneum magis videtur, ut graviora, centro quoque sint propinquiora, etiam &melius cohaerentia quae sunt illic omnia. Nos vero firmam &solidam volumus, magneticamque interiorem tellurem, &validius cohaerentem, quam glebae, &terrarum eminentiae; unitum corpus per longissima tempora coëunte materia, formaque primaria indutum, partibus omnibus in toto combinatum.